Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0126
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 507 ]

122
1. consilium admodum paternum

anno Turcae, et ˢ anno sequenti negotium auxilii ferendi poterit melius tractari
communibus votis contra hominem ᵗ inimicum. In his tamen omnibus praefatus
ᵘ Reverendissimus legatus remittit se singulari prudentiae serenissimarum
maiestatum suarum, quibus omnia foeliciter contingere optat.

Valeant igitur superstitiosorum hominum de | Gib| Ecclesiae calamitate que- 5
relae, de idololatriis superstitionibusque repurgandis, de pacificandis controversiis,
de reformando clero, de reducenda ad veram unitatem Ecclesia inanes
consultationes ac supervacui conatus: Haec via, hoc compendium est omnia
ad foelicem exitum perducendi. Quaecunque urgeat necessitas, a procuranda
religione abstineant Principes. Has partes capitali totius religionis religioso- 10
rumque omnium hosti resignent, dummodo per Concilium nunquam futurum
vitia Ecclesiae corrigenda suscipiat. Quid igitur? Num ut hac molestia
soluti quam citissime se ad Turcicum bellum accingant? id enim res ac tempus
videtur flagitare.

Ne festinent, inquit sanctus pater, annus enim praeteriret, antequam exerci- 15
tum armare possent. Huc potius incumbant, hoc moliantur, hoc omni cogitatione
ac studio persequantur, ut foedus suum augeant ac modis omnibus corroborent.
Quis tandem finis? ut Ecclesia ad Antichristi libidinem exposita,
prodita Turcis patria ipsi devotis et animis et corporibus in sua ipsorum viscera
desaeviant. 20

Mox hic fructus consequetur, Quod truculentissimus ille tyrannus cum
scelerato purpuratorum grege totaque fece satellitum multo licentiosius
regnabit, illam inexplebilem avaritiam ac rapacitatem, illam | Giia| libidinum
intemperiem, illam in omnes pios ac probos gentesque multas innocentes rabiem,
quae nunc quodammodo inclusae erumpere toto impetu non possunt, 25
velut fractis repagulis sine lege et modo effundet; Quod Romana curia confirmata
in perpetuum omnium maleficiorum impunitate in mendaciis, imposturis,
offuciis et similibus veteris nequitiae artibus liberius lasciviet, Nefaria illa
sedes novis fulturis stabilita Christum sanctumque eius Euangelium proculcando,
impiis ac pernitiosis doctrinis orbem excaecando, miseras animas in 30
ruinam praecipitando, ferotius insolescet; Quod denique Romanenses creaturae
cum suo capite, ut sunt hostes boni et recti totiusque honestatis sonticae
pestes, profligata omni verecundia, grassari securius, ut libuerit, poterunt.

Cur non tam praeclara mercede ad locandas Romano lanistae suas operas,
Germanici sanguinis principes adducerentur? Neque aliquid horum odiose 35
amplifico. Quicunque enim expendere volet, quae nunc agit, omnia, quae dixi,
tunc facturum et forte plura fatebitur. Nec dubito, quin multos omnium ordis)
et pro: Concilium Tridentinum 4, S.187,45.
t) communem: Concilium Tridentinum 4, S.187,46.
u) praedictus: Concilium Tridentinum 4, S.187,47.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften