Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0187
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5

10

15

20

25

30

35

Text

| 3 ʳ | Responsio D[omini] Praepositi, Decani et Capituli Collegii D[ivi] Thomae Argent[inensis]
ad supra scriptam obligationem

Principio fatemur divini et Ecclesiastici iuris esse et legibus piorum Imperatorum
bene constitutum, ne quis ab Ecclesia ulla emolumenta accipiat, qui non debitum ei
offitium ᵃ praestet, quemadmodum in obligatione illa praemittitur et illud etiam
posthac servari cupimus.

Sed contra videmus neque e re Capituli esse neque ex utilitate Ecclesiae et ideo neque
Reip[ublicae] bono futurum, si hanc obligationem comprobemus aut admittamus
cum quod iniqua requirit, tum quod collegio suam authoritatem imminuit et
omnem eius tollit administrationem et iurisdictionem, quam et Canones et leges sacrosanctam
esse volunt neque repugnat iuri divino.

Iniquum enim est, si obligatus resignationem promittere cogitur ante iuditium ¹
et sese damnare anteque sit auditus, ita ut provocare non ausit, imo si ad iuditium
perducatur, videatur egisse contra promissionem et iusiurandum. Sic enim v[erb]a
habent: »Nunc omni patrocinio, quodcumque mihi contra obtingere possit et omni
colori iuris, qui obtendi pro me in hac causa ulla ratione queat, renuntio« ² .

Et solum negligentiae meminit obligatio, hoc est, minoris vitii, maiorum nullam
faciens mentionem, ne generatim quidem, ut scortationis, adulterii, simoniae et caetera.
Cum periculum sit de fortunis et de fama, Itaque propter negligentiae solum
suspitionem in existimationis et fortunarum periculum vocabitur aliquis: ubi ipsa
etiam accusatio est infamis, propterea quod libera esse a suspitione non potest, nemo
enim in fortunarum et famae periculum sine causa | 3 ᵛ | vocari putatur, praesertim talibus
accusatoribus, quales constituit obligatio. In his, qui scholae ex nostro collegio
serviunt, re ipsa comperimus, quod saepe una suspitio aut accusatio ita obstat reo, ut
diutissime ipsum impediat, et quis est, qui omnibus horis sapiat? aut omnibus possit
satisfacere?

Nec etiam limitata est in obligatione admonitio, quoties scilicet et ubi admoneri
debeat obligatus et quomodo convinci, quae omnia cum lege non sunt comprehensa
neque consuetudine observata, magnas solent adferre incommoditates.

Itaque si ille suis studiis, in quibus omnem aetatem contrivit et quibus Ecclesiae
prodesse voluit, non poterit se approbare semper et omnibus nihil aliud lucrifecit
quam infamiam et egestatem, praesertim si aetate iam ingravescente accusetur et aliquibus
saltem non placeat.

Id autem praeterquam quod cum aequitate pugnat, ecclesiis etiam plus damni
quam utilitatis est allaturum, quod ingenia liberalia hoc modo absterrebuntur a studio
litterarum et maxime a Theologico, cui ex tot millibus quam pauci nunc etiam,
dum liberi sunt, sese volunt addicere.

a) sc. officium.

1. sc. iudicium.
2. Vgl. oben S.178,16f.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften