Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0189
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5

10

15

20

25

30

35
beilage zu 5. responsio collegii divi thomae

185

in hac quoque Republ[ica], qui non recte de litteris, non recte de Religione sentiunt,
qui si aliqua autoritate et potentia praevalerent et Deus a nobis, quod absit, auferret
aequos et prudentes cives, quos nunc, gratia Deo, habemus aliquos, quos non videt
quantum mali existeret, si a collegio esset ablata iurisdictio per vos, qui prudentiae et
aequitatis laudem habetis et imperiti Cives potestate freti uterentur huius temporis
authoritate.

Aut etiamsi totus Senatus et maior pars Civium recte de schola et de ministerio
Ecclesiae sentiat, quis tamen est, qui certificare nos possit, hanc prudentiam et iustitiam
et bonitatem perpetuo futuram et in hac Rep[ublica] non evenire posse, quod
in aliis accidit, ubi et authoritas et administratio legitima bonorum periit? | 4 ᵛ |

Adhaec si ista obligatio admitteretur, quae vult, ut in manus D[ominorum] Scholarcharum
fiat resignatio, paucis annis apud eos erunt omnes Collegii facultates, quae
quidem non eo dicimus, quod ab iis Scholarchis, qui nunc sunt viris bonis scilicet et
prudentibus et aequis, metuamus, sed quia non semper iidem vivere et similes creari
possunt et contra Canones est Ecclesiae facultates in Scholarcharum esse potestate
nec illud iuris Pontifices Ro[mani] unquam sibi usurpaverunt.

Nam sacri et vetustissimi Canones et piorum Imperatorum leges aperte non uno
in loco sanciunt, ut administratio bonorum Ecclesiae sit in potestate Episcopi et
Clericorum, quod etiam in Canonibus Apostolorum praecipitur et nullos omnino
Laicos iudices in rebus Ecclesiasticis admitti volunt. Quocirca etiamsi Episcopus offitium
¹ suum non faciat, tamen apud Clerum permanere debet administratio et hii
praeesse, qui authoritate proximi sunt Episcopo quibusque secundum statuta Collegiorum
res a Capitulo est commissa.

Senatus item per statutum Municipale ² praecepit, ut e collegio eligantur examinatores,
qui iudicent, qui nam digni sint, ut ad Ecclesiae ministerium recipiantur ³
vel secus, et ea re declaravit id munus ad se, vel ad Laicos non pertinere, sed ad ordinarium,
aut si ille sit negligens, ad Praelatos et Collegia, nec, ut est verisimile, statutum
illud factum fuisset, si ordinarius non fuisset visus ibi offitio suo deesse.

Porro, si iudicare debent collegae cum suis praelatis, quemadmodum Canones
praescribunt, leges sanciunt, statutum municipale praecipit, quis in Ecclesiae ministerium
sit recipiendus, Iuxta eosdem Canones et leges etiam iudicare debent, quomodo
et quando semel receptus, si sit offitii negligens Et Ecclesiae, cuius facultatibus
fruitur, non servit, vel castigari vel amoveri debeat.
Nec illud metuendum est, quod pro eam obligationis a D[ominis] Scholarchis
praetenditur, quod admissus scilicet semel ad praebendam non facile castigari et
multo difficilius ab offitio possit deponi, etiamsi negligenter id faciat, quod debet,
| 5 ʳ | aut omnino facere detrectet.

Etenim paratum iam huic malo remedium est per examen, quod severius nuper est
constitutum idque a nostro Collegio, ut sine negotio vel corrigi vel amoveri possit

1. sc. officium.
2. Vgl. oben S.184, Anm. 2.
3. Vgl. BDS 7, S.574,25–575,10 = Sehling, EKO XX/1, S.298.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften