5
10
15
20
beilage zu 5. responsio collegii divi thomae
187
rum administratione relinquant, cum has ob causas, quas iam diximus, tum ob alias
non leviores, melius enim audiet Senatus et populus huius verbis, si unicuique suum
Ius servet, quam si auferat, praesertim his, qui ad scholam et Ecclesiam suas voluntates
et sua studia accommodant. Deinde quoniam hoc tempore, quo aequum habemus
Senatum, ita nostrum Ius attentatur, curent id nobis inviolatum permaneat contra
incommoda, quae aliquando evenire possunt.
Valde enim iniquum est, omnem nos aetatem in hac Rep[ublica] consumere et posteaquam,
consenuerimus conditionibus huiusmodi gravare et conscientiam nostram
et offitium. | 6 ʳ |
Haec sunt, quae pro hoc tempore respondenda putavimus et tametsi alia adhuc
sunt fortasse non minima, quae adferri queant, tamen non putamus esse necessarium
nec utile in omni causa omnia adferre. Rogamus ergo D[ominos] Scholarchas et eos,
quos sibi advocabunt, ut putent maximopere ad conservationem Ecclesiae pertinere
hanc deliberationem ideoque non praecipitanter esse agendum petimusque, ut in
consilium etiam Iurisperitos adhibeant et studiosos viros religionis nostrae, qui respondeant,
utrum si utrobique idoneae sint personae magis consentaneum Canonibus
sit et legibus apud clericos bonorum Ecclesiasticorum administrationem et
morum disciplinam et Iurisdictionem manere, an transferri ad eos, qui a corpore clericorum
tot iam saeculis semper fuerunt separati. Postremo illud etiam obtestamur,
ut si in hac responsione non omnia vitavimus, quae offendere possunt, id non voluntati
resistendi, sed studio religionem atque literarum doctrinam conservandi tribuant.