296 11. appellatio contra certos quosdam homines
verti, ut ipsius gratiam Reverendissimam praeter omnes adductas rationes, defensiones,
oblationes, deprecationes honestasque excusationes conentur in gravissimas et
impias criminationes adducere dignitate omni ac debita reverentia exuere, exutam
multorum contumeliae prostituere, non sine gravi totius provinciae adeoque tranquillitatis
Christianae perturbatione summaque animarum pernicie. 5
Et quia ipsius Reverendissima gratia his tam indignis iniuriis et gravaminibus ʲ se
praeter omnem pietatem laedi sentit, verita ne deinceps gravius laedatur. Idcirco omnibus
melioribus modo via iure causa et forma, quibus melius et efficacius potuit et
debuit, potest ac debet, coram praedicto Domino Decano Syndico ac me Notario ¹ ,
etiam testibus infra scriptis, provocavit et appellavit Apostolosque saltem testimo- 10
niales sibi dari, primo, secundo, tertio, instanter, instantius et instantissime petiit.
Subiiciens se ac suos ac quascunque personas huic appellationi adhaerentes et porro
adhaesuras, Ecclesias, Monasteria et pia loca res quoque et bona, iura, privilegia, libertates,
statuta, consuetudines et observantias laudabiles, novas et antiquas, singulari
protectioni atque tuitioni liberi Christiani et generalis, seu nationalis Concilii 15
aut Imperialis conventus, cum protestatione, ne quid appellatione hac pendente, a
quopiam attentetur vel innovetur, seu attentari debeat, alioqui de nullitate omnium
eorundem ac damnis et ᵏ iniuriis et interesse propterea passis et illatis patiendisque
et inferendis contra huiusmodi attentantes publice et expresse protestabatur. Caeteraque
omnia et singula sese facere dixit et fecit, quae in sequenti appel- | Aiiia | latio- 20
nis Libello amplius continentur. Cui quidem Reverendiss. Archiepiscopo Coloniensi
praedicto, sic ut dictum est appellanti et provocanti, etiam Apostolos petenti
praenominatus Dominus Decanus ² et ego publicus Notarius infra scriptus ³ , coniunctim
et divisim, Apostolos testimoniales ⁴ ac alios tales, quales de iure melius et
efficacius dare debuimus et potuimus, dedimus et assignavimus, damus et assigna- 25
mus, praesentis publici Instrumenti tenore.
Super quibus omnibus et singulis praemissis praedictus Reverendissimus Archiepiscopus
Coloniensis, Princeps Elector, Dominus meus gratiosissimus a me Notario
publico infra scripto unum vel plura publicum vel publica confici atque dari petiit
instrumentum et instrumenta in meliori forma. Acta fuerunt et sunt haec Brulae 30
in arce Reverendissimi Archiepiscopi praedicti sub anno Domini, Indictione, die,
j) gravamibus: A.
k) fehlt in: B und C.
1. Johann Rutgers von Ahrweiler, Kölner Kleriker, Sekretar des weltlichen Gerichts in Bonn,
Notar. Schlüter, Flug- und Streitschriften, S. 223, 254f. und 458. Das Schriftstück ist von ihm unterzeichnet
(s. unten S.328). Der Text auf Bl. Aiia bis Bl. Aiiia ist von ihm verfaßt.
2. Adam Richardi; s. oben S.284, Anm. 1.
3. Johannes Briell; s. unten S. 298, Anm.4.
4. Apostoli testimoniales: zum Zeugnis dienende Berichte.