Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0304
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
300 11. appellatio contra certos quosdam homines

ac corrigenda, quae vel hominum erroribus vel doctrinae depravatione vel abusuum
impietate in peius corruerunt. ᵖ Nos autem (quod sine ulla nostri arrogantia dictum
velimus) eo ingenii nostri vim, studia atque vitae actiones libenter et pro imposita
nobis pastorali cura convertamus, hoc intueamur, ut quod publico omnium bono
ac saluti esse possit, Ecclesiam a multis et magnis erroribus repurgemus. Illiberali- 5
ter sane et praeter omnem pietatem fa- | Aiiiia | ciunt adversarii praedicti, quod tam
sanctum et pium nostrum conatum provocationis temeritate retardant: et cuius iuvare
studia in re praesertim Christiana et omnis dignitatis plenissima magnopere
debebant eius actiones omnes et quicquid pro reformanda Ecclesia, quae hominum
erroribus ac doctrina impia misere corrupta iacet, pie a nobis vel suscipitur vel 10
proponitur, varie ac cupide perturbant in gravissimas q et falsas criminationes adducunt.

Nam cum omnes, qui salvam esse Christianam Rempublicam cupimus, hoc spectare
praecipue debemus, ut extet vera DEI Ecclesia nulla doctrina falsa aut hominum
erroribus defoedata: tum nulla laus maior, quam eius hominis esse potest, qui 15
nulla re perinde atque communi virtutis voluntate commotus, verbum Dei divinitus
nobis in Scripturis sacris revelatum, cunctis proponit amplectendum: qui omnes res
bene ac praeclare gerendas, omnes vitae actiones, omnes denique animorum sensus
ad illius regulam ac normam conformandas ʳ esse existimat. Est enim verbum Dei ˢ
certa quaedam ac inflexibilis regula, ad quam omnes nos actiones nostras componere 20
oportet.

Neque dubium est, quin nihil verbo Dei vel addendum vel detrahendum sit ¹ , aut
ulla falsa doctrina, ulla idolatria impiusque ac prophanus cultus in Ecclesia et populo
Dei sit tolerandus, sed potius quamprimum abrogandum ex omnique hominum memoria
delendum sit, quicquid a verbo Dei, a Prophetarum et Apostolorum scriptis 25
sit alienum ac dissentiens: id quod exempla Patrum, Moisis, Davidis, Iosue, Iosaphat
aliorumque Prophetarum veteris Testamenti abunde testantur et confirmat vox illa
de Coelo facta et in novo testamento comprehensa, nempe: »Hic est Filius meus dilectus,
ipsum audite.« ² Et rursus: »Oves meae vocem meam audiunt et non cognoscunt
vocem alienorum.« ³ 30

Quemadmodum etiam Apostolus Paulus voluit anathema esse, si Angelus de
Coelo aliud Evangelizasset ⁴ : quoniam »fundamentum aliud poni non potest, praep)
neuer Absatz in: C.
q) gravissimasque: A, B und C.
r) conformandos: B.
s) DEI:B.

1. Vgl. Mt 5,17–18.
2. Mt 17,5; Mk9,7.
3. Joh 10,4–5.27.
4. Vgl. Gal 1,8.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften