Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0306
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
302 11. appellatio contra certos quosdam homines

ter id quod positum est, quod est Iesus Christus.« ¹ Sic enim omnis Scriptura divinitus
inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum ac corripiendum et ad erudiendum
in iusticia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus ² . Neque
aliud Canonicis sanctionibus docetur, quam solum Christum audiendum esse: nec
attendendum, quid aliquis ante nos faciendum putaverit, sed quid primus, qui ante 5
omnes est Christus, faciendum esse praeceperit ³ . Neque enim hominis consuetudinem
sequi nos oportet, sed DEI veritatem. Cum per Esaiam Prophetam loquatur et
dicat Do- | Aiiiib | minus: »Sine caussa«, inquit, »colunt me, mandata et doctrinas
hominum docentes.« ⁴

Satisque constat in spiritualibus sequendum esse, non quod consuetudine intro- 10
ductum est, sed illud, quod a Spiritu sancto melius extitit revelatum. Semper enim
veritas praeponenda est consuetudini, Utpote quae veritatis praesidio destituta, vetustas
erroris est. Et alibi Augustinus: »Ego solum«, ait, »iis Scriptorum authoribus,
qui Canonici appellantur, hunc honorem referre didici, ut nullum eorum scribendo
errasse credam: Et quis nesciat omnium Episcoporum scriptis ᵗ sacram Scripturam 15
praeponendam esse? Ita ut de illa dubitari disceptarique non possit, utrum verum vel
utrum rectum sit, quicquid in ea ᵘ scriptum est, vel constiterit esse.« ⁵

Et sane proprium ac peculiare munus seu officium Episcopi est, curare videlicet ac
diligenter providere, ut populus suae fidei concreditus non solum recta sanaque
doctrina erudiatur, verumetiam errores atque abusus, si qui in Ecclesiam irrepserint, 20
gladio divini verbi resecentur ⁶ : atque adeo, ubi aperte Dominus vel eius Apostoli et
qui eos secuti sunt sancti Patres, sententialiter aliquid diffiniverint, id usque ad animam
et sanguinem confirmare, nedum quicquam, quod in contrarium quoquo
modo inductum sit, aut prava consuetudine ac moribus malis in Ecclesiam irrepserit
tolerare vel dissimulare, 25

Sed in eam potius animi curam incumbere, ut una cum aliis Episcopis et Clericis
suis, si possit; sin minus, ut solus Ecclesias suae fidei commissas ita procuret, ne
idoneis destituantur Ministris, qui et velint et possint plebem pabulo sermonis
Evangelici reficere: Sacramenta fideliter et iuxta ritum vere Apostolicum administrare
et salutarem disciplinae professionem in fide Christi universo populo propo- 30
nere.

t) Scriptis: B.
u) eo: C.

1. I Kor 3,11.
2. Vgl. II Tim 3,16–17.
3. Vgl. Mt 28,10.
4. Mt 15,9; Mk7. Vgl. Jes 29,13.
5. Augustin, Epistola 82,3 (PL 33, Sp. 277); im Wortlaut wesentlich abweichend.
6. Vgl. Apk 19,15; Eph 6,17.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften