Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0308
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
304 11. appellatio contra certos quosdam homines

Haec enim duo sunt veri Pontificis opera, ut scilicet a Deo discat Scripturas divinas
legendo et saepius meditando, et ut populum doceat. Sed ea tamen doceat, quae
a Deo ipse didicerit, non quae ex proprio corde vel sensu humano ipse sibi desumpserit,
Utque exemplo Apostoli Dei oportune et importune docendo instet Ecclesiamque
suam amare, instruere ac prudenter regere satagat vitia ipse nec habeat nec 5
in aliis ferat omniaque summo studio et perpetua erga DEUM voluntate faciat, quae
cum salute aeterna sunt coniuncta.

Et quem admodum haec vera et solida sunt Episcopi officia in Ecclesia Dei ᵛ bene
ac foeliciter regenda: ita contra, Ecclesiam sive populum CHRISTIANUM magnopere
decet ad eorum se praeceptiones doctri- | Ava | nam atque institutionem con- 10
formare, qui omnes labores pro augenda et amplificanda gloria Dei suscipiunt: suspicere
et cum magna reverentia imitari doctrinam sui Episcopi, eundemque non
aliter ʷ quam Dei Legatum et veritatis praeconem amare. Imo si ita vel causa ˣ vel casus
etiam postulat, eundem suum Episcopum in caussa maxime honesta et necessaria,
qualis potissimum est Religionis ac fidei Christianae propugnare ac tueri: prop- 15
terea quod Episcopus in eiusmodi fidei atque Religionis caussa, possit etiam contra
generalia Concilia et Canones statuere et ordinare.

Haec caussa si nos in hac gravissima nostra Episcopali functione non commoveret
ʸ , ut laborantis Ecclesiae et in maximam doctrinae depravationem adductae, partes
omnes in tutelam ac fidem nostram suscipere velimus: si non naturae impetu et 20
perpetua in Christianam Rempublicam voluntate impelleremur ad repurgandos Ecclesiae
errores: tamen hanc operam, quam soli Deo impendimus, detrectare bona
conscientia non possemus: propterea quod nostro nos deesse officio a Deo nobis iniuncto
non oportet et nemo ignorat in Comitiis Ratisponae ¹ per Caesaream Maiestatem
Dominum nostrum clementissimum reliquosque Imperii Ordines, graviter 25
constitutum iniunctumque esse omnibus in universum Episcopis et Ecclesiae Praelatis,
ut ipsi inter se et quisquis apud suos Christianam Reformationem conciperet
caeterisque imitandam proponeret, quae ad decentem et salutarem Ecclesiarum administrationem
usque ad futurum generale aut nationale Concilium deserviret. Item

v) DEI:B.
w) aliters: A.
x) cau,sa: A.
y) commoneret: C.

1. Reichstag von Regensburg. Er wurde von Kaiser Karl V. einberufen und dauerte vom 5. April
bis zum 29. Juli 1541. Wolgast, Art. Reichstage der Reformationszeit, TRE 28 (1997), S. 464 und
659f.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften