Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0310
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
306 11. appellatio contra certos quosdam homines

integrum ac liberum relictum esse Statibus Imperii in suis ditionibus de Religione
Christiane ac pie constituere Decretumque Augustanum ¹ , quantum ad religionem
spectat in posterum locum potestatemque nullam habiturum, quod et nuperrime
Spirae in Comitiis ² rursus renovatum et confirmatum est.

Quanquam autem in hoc aetatis nostrae declinantis curriculo et gravi quodam 5
flexu nihil maiore studio optemus quam ut omnia in Ecclesia Dei tranquilla, pura et
ad IESU Christi, Prophetarum atque Apostolorum doctrinam esse possent conformata
ᶻ : cum tamen nos in hanc reformandae Ecclesiae curam ultro incumbentes superioribus
annis, Comitiis indictis, admirabili consensione rogarent Dioceseos ac
provinciae nostrae Coloniensis ordines omnes, praecipue vero Venerabile Capitu- 10
lum nostrum, ut iuxta Ratisponensem re- | Avb | cessum in diocesi nostra, piam et
salutarem Ecclesiis reformationem non nomine duntaxat, sed potius re ipsa constituere
vellemus eoque facto animique iudicio plane confiterentur, priorem eam videlicet
Reformationem, quae anno tricesimo sexto in Provinciali, ut vocant, Concilio
³ , sub nomine et titulo nostro, aedita est, nequaquam ad tam arduum negocium 15
piae et salutaris Ecclesiasticae Reformationis sufficere posse: quemadmodum etiam
ad constituendam veram et solidam Dei Ecclesiam satis esse: aut invectos errores repurgare
non potuit: detrectare hanc operam, aut negligere Ordinum ac Statuum
nostrorum, praecipue vero Venerabilis nostri Capituli ᵃ voluntatem petitionemque
amplius non debebamus: quo minus id quod tantopere desyderabatur, tandem prae- 20
staremus, formam videlicet aut consultationem Ecclesiae ac Religionis pure, recte et
pie constituendae. Quod etiam eo maiore cum studio ac sollicitudine faciendum nobis
esse putavimus, quod non ignoraremus, quam multa et ᵇ passim, praecipue vero
in eam Ecclesiam, cui nos praefecti sumus, irrepsissent, quae cum verbo Dei et veteris
Ecclesiae typo, cum Prophetarum ac Apostolorum doctrina plane pugnarent 25
adeoque omnia recte vivendi praecepta, pessimis hominum erroribus, abusuum vitiis
et consuetudine mala depravata esse, ut vix vestigium aliquod primitivae illius ac
verae Apostolicae ac Catholicae Ecclesiae superesse videri possit.

Nam et sacerdotes et quicunque regendis Ecclesiis atque administrandis Sacramentis
docendoque populo praefecti fuerant, in eam officii pastoralis neglectionem 30
coniecti sunt ocio, luxu ac corporis mollicie fracti, ut nec ipsi solidam Scripturarum
cognitionem ad instituendam ᶜ plebem adferre nec alios pie ac recte docere potuz)
confirmata: C.
a) Capiruli: A.
b) fehlt in: B.
c) iustituendam: B.

1. Abschied des Reichstages von Augsburg, 19. November 1530. Vgl. TRE 28 (1997), S. 463. Text
des Abschieds in: Neue und vollständigere Sammlung der Reichs-Abschiede II, S. 306–332; Förstemann,
Urkundenbuch, Bd.2, S.474–478; Schirrmacher, Briefe und Acten, S. 309–313.

2. Reichstag von Speyer. Er dauerte vom 20. Februar bis 10. Juni 1544. Wolgast, Art. Reichstage
der Reformationszeit, TRE 28 (1997), S.465.

3. Von Hermann von Wied einberufenes Provinzialkonzil in Köln. Es tagte vom 6. bis 9. März
1536. Köhn, Bucers Entwurf, S. 24–33.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften