Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0312
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
308 11. appellatio contra certos quosdam homines

erint, quod ipsi negligenter non didicissent, contenti pro Catechismo ineptas quasdam
et pueriles traditiones pro veritate Evangelii prophanas et impias hominum
assertiones docere. Quo etiam factum est, ut Sacramentorum vera illa et salutaris
dispensatio, una cum Ecclesiae disciplina prorsum neglecta fuerit ac conculcata.
Unde desolatio Parochiarum ac horribilis quaedam vastatio in populo Dei conse- 5
cuta fuit, quae non solum nos, sed omnes in universum Episcopos ad Christianam
vereque piam et salutarem Reformationem ᵈ ex debita Pastoralis officii sollicitudine
incitare ac compellere ᵉ merito debebat.

Hanc Ecclesiae laborantis et prope depositae curam, cum ad animum memoriamque
revocaremus, non destitimus eos praesertim, qui ex | Avia | venerabili Capitulo 10
nostro et Clero Coloniensi plus caeteris et animis ᶠ et industriae ad hanc rem conficiendam
conferre posse videbantur monere et rogare, ut rationem aliquam ac formam
solidae ac Christianae Reformationis conciperent. Quoque maturius istud ac
commodius praestare possent, iisdem una cum certis aliis ad hanc rem delectis, materiam
ac veluti sylvam quandam futurae Reformationis exhibuimus mandantes, ut 15
quaecunque scripta ac tradita essent, quam diligentissime in Domino Iesu Christo
expenderent suumque iudicium, quae addenda vel referenda forent, libere et sincere
interponerent. Et ut omnes laborantis ac desertae Ecclesiae partes in integrum statum
restituerentur, negocium eisdem dedimus inveniendi ac deligendi verbi Dei
Concionatores, qui Ecclesiae sanctem gerendae sacramentis administrandis erudi- 20
endoque populo praeesse possent. Noluimus enim in hoc gravissimo aetatis nostrae
deflexu tanquam postremo vitae curriculo quicquam omittere, quod cum solida et
perfecta Reformandae Ecclesiae ratione videri possit coniunctum idque eo consilio,
quo nos sylvam seu materiam, sic ut praemittitur ab iisdem Deputatis revisam deinceps
Capitulo nostro et reliquo Clero amplius expendendam offerre possemus. 25
ᵍ Qua tamen in re ac pia solicitudine nostra, quam hactenus restaurandae Ecclesiae
impendimus, vehementer dolendum, etiam aegre ferendum est non potuisse
nos, id quod pie et legitime petebamus ab iis, qui ad curam ac rationem ineundae ac
concipiendae Reformationis verae Religionis delecti et deputati essent obtinere aut
consequi. Nam praeterquam quod sylvam seu materiam praedictam diu admodum 30
ac longo tempore apud se retinuerint ac concipiendae plenioris Reformationis munus
de die in diem extraxerint, etiam de fidelibus verbi ministris ac Concionatoribus
praedictis diligentiam aliquam adhibere non curaverunt. Ne illud addamus, quod tamen
dissimulare sine iusto animi nostri dolore non possumus, nos ex inspectione
materiae, seu sylvae praedictae, posteaquam ea tandem per eosdem Delectos seu De- 35
putatos revisa ac nobis restituta fuit in veritate comperisse praedictos Delectos seu
Deputatos in revisione seu collatione multorum articulorum ad vere piam et CHRI-
STIANAM ʰ Reformationem utiliter et necessario pertinentium veritatem divini
verbi ac vere Apostolicam traditionem privatis ac humanis suis affectionibus postd)
Reformarionem: A.
e) compollere: B.
f) animi: A und C.
g) kein neuer Absatz in: C.
h) CHRISTIAMAM:B.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften