Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0314
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
310 11. appellatio contra certos quosdam homines

posuisse variosque abusus ac errores contra verbum DEI ac ⁱ vere Apostolicas traditiones
subortos | Avib | palliasse verius quam emendasse.

Quamobrem cum praeter spem expectationemque nostram agnosceremus restituendae
Ecclesiae ac veteris doctrinae curam a Deputatis deponi nec ullam admitti
seriam actionem, qua Ecclesiis tam misere collapsis, re ipsa succurri ʲ posset, desola- 5
tionem vero et vastationem Ecclesiarum indies horribiliter augeri, doctrinam subinde
magis magisque corrumpi, Sacramentorum administrationem perverti et (quod
sine cuiusquam iniuria in tota hac caussa dictum esse velimus de eoque protestamur)
cum portentosas Idolatrias immane multiplicari eos Parochiis praefici, sacerdotiis
cumulari, a quibus nihil quam totius veteris ac verae Religionis confutatio expec- 10
tanda foret, videremus, cum denique intercisa spe omni nihil subsidii in nostris ad
hanc rem conficiendam reliquum esse plane perspiceremus, coacti sumus, in re tam
ardua et necessaria constituenda aut aliorum bonorum ac piorum virorum opera uti
aut conceptum semel ac diu desyderatum Reformationis opus intermittere prorsus
ac deserere. Quorum alterum ut faceremus, ipsius caussae magnitudo postulabat, al- 15
terum sine impietate facere non potuimus.

Idcirco ne diutius a spinis uvas et a tribulis ficus frustra colligere ᵏ¹ velle videremur,
quosdam boni testimonii viros rerum spiritualium peritos et qui nuper a Caesa.
M. et Statibus Imperii Ratisponae ad huiusmodi negocia adhibiti, etiam ab adversariorum
primariis et antesignanis nobis multisque aliis praestantibus viris ob singula- 20
rem animi pietatem, moderationem vitae ac doctrinam multiplicem magnopere laudati
sunt. Bonnam ad nos accersivimus, quo futurae Reformationi viam quandam
praepararemus et ad eam quasi gradum quendam faceremus, nihil aliud illis committendo,
quam ut verbum Dei sincere et fideliter populo annunciarent viamque quandam
futurae Reformationi praemunirent, abusus ac falsos illos impiosque cultus, 25
quantum per divini verbi authoritatem ulla ratione fieri posset, initio quidem notarent
commonerentque, quid in universa Religione in Ecclesia Dei, in doctrina sacra
sequendum et amplectendum potius foret, quam statim corrigendum, aut in ipso restaurandae
Ecclesiae limine abolendum.

i) fehlt in: B.
j) Drf.: sucurri: A.
k) colligegere: A.

1. Mt 7,16.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften