314 11. appellatio contra certos quosdam homines
facti sunt acerbissimi vituperatores et hostes suisque importunis clamoribus in Capitulo
| Bib | Coloniensi eo rem produxerunt, ut ipsis permissum sit nomine Capituli
a nobis acriter summoque conatu contendere, quo accersitos Evangelii Doctores a
nobis rursus ablegare et a coepto Reformationis opere impie et inverecunde desistere
velimus. 5
Sed cum nulla bona conscientia eos, quos noveramus Evangelium Christi pure et
fideliter annunciare, tam inclementer indictaque caussa ex Diocesi eiicere possemus,
praesertim cum nulli essent, qui in locum illorum surrogari quive populo gravi verbi
Dei fame laboranti et infinitis superstitionibus misere pereunti, utiliter et laudabiliter
praeesse possent ac proinde non semel, sed multotiens Adversarios nostros roga- 10
ssemus, audirent Concionatores verbi D E I ᵒ , quos Ecclesiae praefecimus, atque
cum his pie et Christiano more proposita civili disputatione conferrent, quae ad regendam
et constituendam Ecclesiam Dei necessaria sunt, etiam arguerent ac damnarent,
quae in illis reprehendenda vitia criminarentur, ibi Adversarii hac deprecatione
atque oblatione licet aequissima esset prorsus reiecta et explosa Scriptum composu- 15
erunt, in quo multa illi de ratione vocandi probandique Ministros Ecclesiarum ex
Scripturis et Canonibus congesserunt, quorum omnium ratio et doctrina, si iuxta
Evangelium Dei, Prophetarum ac Apostolorum Scripta ab iis hodie sancte et religiose
coleretur, qui divina humanis miscent omniaque prophanis caeremoniis, fabulis
pessimisque erroribus corrumpunt et contaminant, rectius multo et tranquillius 20
non solum in Ecclesia, sed Universa Republica Christiana omnia gererentur.
Sed tamen Adversarii, qui illa magis confutandae quam reparandae doctrinae
Christi studio collegerunt, veriti forsitan, ne suis possessionibus, dignitatibus ¹ et
caeteris Ecclesiasticis beneficiis exciderent, accumularunt in eodem quoque scripto
gravissimas in quosdam nostrorum Concionatorum criminationes, quarum eos ut 25
convincerent, nullis nostris postulationibus aut efflagitationibus unquam adduci
potuerunt. Quin etiam sub illud tempus, anno videlicet quadragesimo tertio, quo
Provinciae nostrae Coloniensis Ordines ad Comitia Bonnae indicta conscripti fuerant
² (quos etiam certi aliquot homines ex Capitulo nostro audaci sua authoritate
praeter nostram iussionem et morem veterem cum insigni nostri contumelia convo- 30
care conati sunt) idem Scriptum de ratione vocandi et comprobandi Ecclesiarum
o) Dei: B.
1. Würden, Ämtern. Habel/Gröbel, Mittellateinisches Glossar, Sp. 111f.
2. Landtage von Bonn vom 12. bis 16. März 1543 und vom 23. bis 26. Juli 1543. Varrentrapp,
Hermann von Wied, S. 149–153 und 205–208; Schlüter, Flug- und Streitschriften, S. 28 f., 50f. und
375–380; Köhn, Bucers Entwurf, S.53f. und 57–59.