Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0324
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
320 11. appellatio contra certos quosdam homines

ut plaeraque etiam reclamantibus conscientiis damnarentur. Composuerunt librum,
quem Antididagma inscripserunt, in quo nihil aliud agunt, quam ut praenominatam
formulam instituendae ac reformandae Ecclesiae propositam in universum improbent,
quae a nobis de sententia sacrosancti Evangelii, Prophetarum et Apostolorum
pie et recte conscripta, etiam ex veteribus Scriptoribus in exemplum reparandae Ec- 5
clesiae desumpta atque tradita sunt, arguant; sua omnia commendent, nihil denique
probent, nisi quae falsis hominum opinionibus in Ecclesiae usum inducta sunt.

Itaque praefixa est eidem libro praefatio gravissimarum ac falsissimarum criminationum
plena, in qua odio nimirum Christianae et solidae Reformationis commoti,
eo etiam prolabuntur dementiae, ut asseverare palam in ea non vereantur, malle sese 10
immanissimo et haereditario ac insatiabili Christiani sanguinis hosti Turcae dedere
illiusque crudelissimam et foedissimam servitutem et in omni memoria inauditam
tyrannidem ferre, quam a concepta semel sententia vel quicquam discedere vel se
cum Protestantibus (quos sectarios vocant) coniungere aut denique piam Ecclesiae
concordiam resarcire, id quod in processu caussae latius deducetur ac singulatim ˢ 15
amplius suis loco et tempore congruis et oportunis declarabitur et ostendetur.

Neque hac facti indignitate atque insolentia contenti fuerunt Adversarii, sed etiam
illum librum paulopost primum Germanice, deinde latine magnifico cum titulo typis
excudi ac ubique locorum divulgari ac venundari fecerunt. Quae res quoniam
apud imperitam plaebem videbatur doctrinae divortium dissensionemque ad deter- 20
rendas vel saltem confundendas pavidas conscientias gignere posse, commonuimus
rursus, ut ex omnibus Provinciae ac statuum Ordinibus certi aliquot boni viri deligerentur,
qui caussae huius dimicationem componerent statuerentque, quid amplectendum
aut fugiendum in tota nostra conscriptione putarent. Interim, quo minor esset
confusio, aeditionem Antididagmatis remorarentur darentque hanc operam Iesu 25
Christo et eius Ecclesiae, ut quae ad veram et solidam doctrinam pietatemque pertinerent
ᵗ , summo studio perficerent.

Sed haec tam pia commonitio et caussa Iesu Christi nihil valuit apud Adversarios,
quo minus illi non solum indignis iniuriis ac con- | Biiib | tumeliis, quae in usum ac
doctrinam verae Ecclesiae concepta ac proposita a nobis fuerant, inverecunde affice- 30
rent, verum etiam ad Caesaream Maiestatem et Romanorum Pontificem ad inflammandum
eorum animos literas dederunt, quibus nos atrocissime accusarunt.

Nec multo post his omnibus adiecerunt turbulentam, frivolam et temerariam Appellationem,
in qua nihil illi atrocissimorum criminum praetermiserunt, quod non
in studia atque actiones nostras incredibili impudentia, pervicacia atque adeo impie- 35
tate singulari effuderunt, nempe nihil nos cum Ministris nostris, spreta omni ratione
legis divinae, sanctorum Canonum, Muneris ᵘ Episcopalis atque decretorum Impes)
sigillatim: C.
t) pertinetent: B.
u) numeris: C.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften