Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0398
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Text

| 99 ʳ | Serenissime et potentissime princeps, amice observande et charissime.

Accepimus a fidedignis hominibus serenissimam D.V. ¹ pro avita regum francorum
in nationem Germanicam benevolentia et charitate ordines nostrae societatis et
foederis ² , qui nunc praecipua Germaniae pars sunt, singulari dignatione et favore
complecti. Ea res nos non vulgari afficit laetitia agimusque S. D. V. ³ pro ista in nos 5
praeclara voluntate magnas gratias eamque cognatis, amicis et sociis nostris principibus
et aliis ordinibus nostri foederis studiose predicabimus.

Quibus enim S. D. V. donis ab altissimo ornatam et cumulatam audimus, non potentiae
tantum et opum, verum eciam prudentiae, veritatis, humanitatis et gravitatis,
regio plane dignae ᵃ fastigio et qua nunc Germaniae populi conditione sunt et for- 10
tuna, non dubitamus, ᵇ si vetus illa inter regnum vestrum et nationem nostrorum
benevolentia et amicitia commota maneat ᵇ , e re fore et dignitate utriusque gentis et
regni ᶜ ; commendamus ᵈ itaque ᵉ nos et ᶠ omnes ᵍ Electores, principes et status nostrae
confessioni adherentes ᶠ eidem S. D. V. quam diligentissime; de quibus S.D.V.
hoc persuasum habeat, quicquid adversarii nostri de nobis disseminent, nostra stu- 15
dia non alio spectare, quam ut res ecclesiasticae et ipsa Christi religio – qua omnium
nostrum salus in hac et futura vita penitus continetur, quamquam graviter prolapsam
esse nemo pius et prudens diffitetur – ad aeternum euangelion filii dei et ad veterem
vereque apostolicam ecclesiae disciplinam omnium regum et populorum bono
et commodo restituatur simulque omnibus populis et principibus, sicut nobis ipsis, 20
sua iura, sua libertas, ʰ sua obedientia ʰ , sua tranquillitas et caetera vera | 99 ᵛ | commoda
omnia non modo salva sint, sed augeantur etiam et perseveret amica et ⁱ iucunda
rerum omnium inter reliquos christiani nominis populos communicatio submotis
cunctis, ut intestinis, ita eciam externis christiani nominis hostibus.

a) korr. aus: digne.
b)–b) am Rand von Kammersekretär Simon Bing erg. und eingewiesen für gestr.: instaurari veterem
illam inter regnum vestrum et nostram nationem benevolentiam et amiciciam.
c) im folgenden gestr.: Quamobrem istam S. D. V. ultroneam charitatem et benevolentiam, quibus
officiis demereri operam dabimus.
d) korr. aus: commendamusque.
e) über der Zeile erg.
f)–f) am Rand von Simon Bing erg. für gestr.: nostrum totum foedus.
g) danach gestr.: principes.
h)–h) über der Zeile erg.
i) über der Zeile erg. und eingewiesen.

1. D. V.: Dominationem Vestram.
2. sc. der Schmalkaldische Bund.
3. S. D. V.: Serenissimae Dominationi Vestrae.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften