Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1942/43, 2. Abhandlung): Briefwechsel des Nikolaus von Cues — Heidelberg, 1944

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42032#0065
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
15. Nikolaus von Cues an den Klerus von Utrecht

65

spernere et appellasse1 et monialium pretensis et fatuis appellatio-
nibus a clausura, que in Iure precipitur, adherere2. Et quamuis
mandauerimus vos moneri, vt resiliretis a talibus, ne incapaces
fieretis indulgencie plenarie remissionis, potius tamen, vt intelli-
gimus, carere vultis tanta indulgentia quam a rebellione resilire.
Quis non videat tempus prope esse quod deus vos derelinquat ?
Nam si crederetis, vti fideles deo credunt, vitam post hanc vitam,
non preponeretis fatuas et transitorias voluptates diuine gracie.
Quis non videat de nulla re vos curare, nisi vt in hoc mundo deli-
ciose viuatis iuxta lubrica desideria vestra ? Et vbi est fidelitas
vestra, qui non solum spernitis dominum Christum qui vos nutrit,
sed sibi resistere volentibus mulierculis assistitis ? Nonne et Anti-
christo, si adesset, opem similiter prestaretis ? Vetus prouerbium
est quod deus aufert sensum ab eo quem a ruina non vult preser-
uare. Et si vos hec et pericula vestra non videtis, vnde est, nisi
quia in peccatis ceci estis ? Ex vobis quidam despectuose non ob-
stantibus prohibitionibus luris et censuris per nos appositis ad
sanctimoniales palam subintrarunt et subintrant et conuiuia et so-
lacia cum deo dicatis habent virginibus, quos inter vos et in diuinis
esse patimini, licet sit interdictum vbi fuerint per nos positum et
ibi se diuinis immiscentes irregulares. Cur hec, nisi quia nec fidem
Christi habetis nec obedientiam de necessitate salutis nec diurnis-
sima sacramenta veneranda esse creditis ? Nonne ad nos attinet
tantum facinus omni studio eliminare, eciam si ob hoc omnis status
vester periclitari deberet ? Melius est enim vos deficere quam tan-
tam irreuerenciam crescere. Venit finis cursus carnaliter ambulan-

3 resileretis U2 6 tempus om. MD 7 deo om. MD 8 volun-
tates U2 9 vos de nulla re MD 14 deus om. MD 15 et2 om. MD
16 despectuosi MD 18 etx om. MD 19 dedicatis MD 21 diuinis
om. MD commiscentes MD 23 pertinet MD 26 ambulan-
tium om. MD

1 Diese Appellation kennen wir nicht. In dem Protest gegen die Teil-
nahme an dem von Cusanus einberufenen Kölner Provinzialkonzil wird aber
ausdrücklich gesagt, daß die Utrechter Hauptkirchen bereits vorher ,,a non-
nullis statutis pretensis contra privilegia, iura et statuta ecclesiarum Traieeten-
sium . . . clandestine editis et de post, ut dicitur, promulgatis“ an den Papst
appelliert haben. Hansen II, Nr. 144, S. 222. Die Prämonstratenserinnen
von Utrecht schlossen sich der Appellation der fünf Hauptkirchen am 13. No-
vember 1451 an. Die Urkunde bei E. B. Swalue, a.a.O., S. 269f.
2 Auch diese Appellation ist uns nicht näher bekannt.
5 Sitzungsberichte d. Heidelb. Akad., phil.-hist. Kl. 1942/43. 2. Abh.

5
10
15
20
25
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften