Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0048
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[|475 ]

44
1. consilium admodum paternum

incumbent, carnem cum morbis et concupiscentiis malis crucifigent ¹ se suaque
omnia Dei gloriae et proximorum saluti consecrabunt.

Deinde, quia omnia referent in Christum, facile de eo quoque conveniet ˡ ,
tum doctrinam, tum caeremonias omnes ita in Ecclesiis oportere administrari,
ut omnis operum et propriae dignitatis fiducia aboleatur ac intereat, spes omnis 5
avertatur a creaturis, viva autem in Christum fides erigatur, augescat et stabiliatur;
denique nec grave erit et disciplinam Ecclesiae consentaneam restituere
tam in ministris quam in plebe. Nemo enim non videbit et qualibus ministris
Ecclesia et quali ministri ipsi tum inter se ordine ac disciplina, tum erga alios
functione et vitae exemplo opus habeant. Adhaec, quae in plebe censura sit 10
exercenda, minime obscurum erit. Exerceri vero non aegre ferent, in quibus
regnabit spiritus mansuetudinis, modestiae, pacis ac tolerantiae. Ita nec de
doctrina nec de vero sacramentorum usu aliisque caeremoniis, nec de disciplina
ulla erit difficultas, quin pulchre et placide Ecclesiae inter | Biva| se
coeant et pacem Christi inter se ad plenum constituant ac confirment ᵐ , ubi- 15
cunque persuasum erit, Christum pro summo capite, principe, gubernatore
servatoreque unico colendum et adorandum.

Quis enim contendat ex iis, qui Christo omnia tribuunt, ut ulla doctrina
verbo Dei praeferatur, ut Eucharistia aliaque sacramenta aliter vel in alium finem,
quam dominus ipse praescripsit, apostoli tradiderunt, Ecclesiae ab initio 20
receperunt, administrentur? Quis non tales Ecclesiis praefici velit ministros,
quales a spiritu sancto requiruntur ac describuntur? Quis non talem eos inter
se ordinem ac disciplinam tenere cupiat, qualem apostolicae literae observari
iubent? Et quando Christus ipse et Apostoli sanctum connubium a sacro ministerio
non disiunxerunt, quis verae puritatis amator non malit unius uxoris 25
maritos, quam ad stupra, scortationem et immaniora adhuc flagitia tam libidinose
proiectos?

Qualibus exemplis pontificii iam multos annos omnem prope pudicitiam et
honestatem, non tantum a suo ordine, sed toto ferme orbe profligarunt. At
vero si pontificii Christum nolint in Ecclesia regnare, et dum suam contra 30
Christum tyrannidem usque tueri pergunt, nec pure praedicari Christi gratiam,
nec sacramenta ad eam commendandam, simul et exhibendam administrari,
nec disciplinam | Bivb| iuxta Christi institutum in ministris ac plebe
exerceri sustineant: non solum quinquaginta, sed certe, ut dictum est, universi

l) Drf. coveniet.
m) Drf. corfirment.

1. Gal 5,24; Röm 6,6.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften