[ 476 ]
48
1. consilium admodum paternum
quam id concilio licere potuit, diversum constitutum est. Invasit enim vel
obrepsit haec sacratissimi sacramenti violatio nullo idoneo authore, nulla
etiam ratione.
Quanquam Concilium Constantiense ausum sit istam sacramenti violationem
confirmare, ne quid scilicet indignum Ecclesiae fide et autoritate supini 5
ac somnolenti Episcopi admisisse viderentur. Quasi necesse sit, ut quaecumque
hi, quavis vel inscitia vel malitia in Ecclesiam admittunt aut invehunt, pro
inviolabili Ecclesiae autoritate recipiantur. Professio coelibatus in plerisque q
conciliis a praesbyteris et Episcopis, deinde etiam a diaconis et subdiaconis
exacta est: verum id nec publica Ecclesiae autoritate nec consensu factum est. 10
Publica enim Ecclesiae autoritas cum autoritate Christi verbique ipsius semper
est coniuncta.
Haec vero statuit non esse bonum homini esse soli ¹ et unumquemque debere
suam uxorem habere et unamquanque suum maritum fornicationis vitandae
causa ² . Item Episcopos et Diaconos debere eligi, qui sint unius uxoris 15
mariti ³ nec ulli voluit hominum generi lege coelibatus laqueum iniicere.
Nam quem Dominus negotio eiusmodi propter regnum suum occuparit, cum
quo matrimonii cura non cohaeret: eum etiam verbi illius de castratione propter
regnum coelorum ⁴ sic capacem reddit, ut etiam absque ullius | Bvia| vel
voti vel legis necessitate verum coelibatum colat. Exigere itaque in universum 20
ab omnibus, qui sacro ministerio adhibentur, votum coelibatus, Similiter requirere,
ut altera tantum species Eucharistiae dispensetur communicantibus
mensa domini, non authoritate Ecclesiae, quae eadem spiritus sancti est, in
Ecclesia occidentali obtinuit, sed humana quadam ratione, quae dum extra coelestis
sapientiae fines exulat, facile labitur. Hinc praepostera coelibatus admi- 25
ratio, qua factum est, ut matrimonii sanctitas minoris quam deceret aestimaretur.
Hinc privatae illae speculationes de altera Eucharistiae specie populo
deneganda. Nec vero ad alterutrum consensus catholicae Ecclesiae unquam
accessit. Nam graeca Ecclesia in hodiernum usque diem et matrimonium ministris
et communionem totius Eucharistiae plebi quoque concedit. 30
In Hispania quoque Italia et Germania retenta diu connubia a sacerdotibus
sunt. Cum concilia illa, quorum authoritas immerito Ecclesiae, quantum ad
hanc rem attinet, adscribitur: canones de exigendo a ministris superiorum orq)
Drf. plerique.
1. Gen 2,18.
2. I Kor 7,2.
3. I Tim 3,2.
4. Mt19,12.