[ 480 ]
56
1. consilium admodum paternum
Quum autem Pontificii, ut nullam nequitiae suae correctionem ferre queunt,
ac ne illam quidem foeditatis suae lernam, qua nihil unquam in Ecclesia
turpius extitit, attrectari sustinent, non modo generale, sed nationale quoque
concilium averterent mille machinis, interim tamen Germanos aliasque gentes
concilium subinde pollicendo ludificarentur: visum tandem est imperii ordi- 5
nibus, ut, si pontifex concilium non convocaret intra certum tempus, ipsi conventu
inter se habito suis Ecclesiis consulerent.
Haec ista est horrenda a sede Romana defectio, de qua hic Nepos quiritatur.
At nihil pensi habent sancti isti ordinis Ecclesiastici vindices et canonibus et
legibus sancitum esse, ut in singulis provinciis quotannis et in qualibet na- 10
tione, quoties aliquid inciderit corrigendum, habenda esse concilia ¹ . Quod si
grassari malum latius caeperit, Generale concilium omnino esse convocandum.
Hisce sanctionibus et Ro[manus] Pontifex obstrictus esset et secundum
eas Ecclesiam regeret, si verus pontifex esse vellet. Nunc cum eas pedibus
conculcet, quid ipso facias? ² Adde, quod oecomenica ³ olim concilia per Cae- 15
sares indicebantur. Indictioni et Episcopi alii omnes et ipse Romanus libenter
parebat.
Hodie, si istis credimus, ne nationale quidem indicere illis licebit; fateor
equidem, cum veri Episcopi Romae sederent, quoniam sedes illa | Ciia|
prima semper est habita sine ipsorum conscientia non fuisse celebratum maius 20
aliquod concilium. Id eo postea detorserunt Romanae tyrannidis satellites et
hodie detorquent, quasi nullum omnino Ecclesiasticum conventum, nisi idolo
illo ratum habente nutuque suo comprobante habere liceat. Interim cum illis
sit propositum omnia libidinose pervertere susque deque habitis legibus omnibus
et canonibus, contempta omni censura, abiecta omnis honestatis cura, 25
excusso prorsus pudore, nullo nec dei nec hominum metu, insanam dominationem
exercere. Qui unquam adduci poterit, ut in Christianum et liberum
concilium descendat, ubi legibus sit interrogandus officiique sui rationem
redditurus.
Ergo quoties de Concilio fit mentio, non aliter horret atque Dionysius ⁴ 30
aliquis aut Phalaris ⁵ , ubi est a populo ad libertatem recuperandam conclamatum.
1. Zum lateinischen Stil vgl. Augustijn, Die Autorschaft, S.259.
2. Zum lateinischen Stil vgl. Augustijn, Die Autorschaft, S. 259.
3. sc. oecumenica.
4. Dionysius I., Tyrann von Syrakus (reg. 405–367 v.Chr.).
5. Phalaris von Akragas (um die Mitte des 6. Jahrhunderts v.Chr.), ein aufgrund seiner
Grausamkeit berüchtigter Tyrann.