Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0072
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
68 1. consilium admodum paternum

Imo in tantum progressi sunt, ut integerrimum ᵍ iudicium divellere conentur.

An Iudicium divellunt, qui non, nisi iniquas et non minus contra Caesaris
iussa et pacta quam contra dei legem latas sententias repudiant? Quod si
probe intelligere velis, nihil integri, nihil sancti, nihil aequi apud illos iudices
esse, reputa, quis sit, qui eos tam bellis encomiis praedicat. Neque enim a pon- 5
| C vii a | tificio legato, nisi nefaria mercede hanc laudem consecuti essent. Et
sane satis apparet, ut proiecto religionis studio eam sacrorum prophanationem,
ex qua plerique eorum delitiantur, impudenter defendant, colluviem
pseudocleri, publicam Germaniae pestem, non sine aperta patriae proditione
suo patrocinio sustineant, omissa Caesaris dignitate, neglecto iure, in asse- 10
rendo pontificis Ro[mani] tyrannidae pertinacissime insistant. Quid in iudicio
tam corrupto integritatis aut reverentiae esse potest?

Ut eo divulso etiam authoritas Caesareae maiestatis in Germania ʰ concidat.

Bellum est hoc artificium, siquidem uno verbo profligatus hic nepos Imperatori
persuadere valeat, protestantes illius potestati insidiari, pontificios autem 15
eam conservatam velle. At protestantes hanc doctrinam profitentur, quae ex
verbo Dei iubet omnem animam potestatibus, quae gladium gestant, subiici ¹ .
Pontificii autem se omni humano imperio exemptos volunt, imo superiores;
protestantes cupiunt valere leges, quas pii imperatores de personis et rebus
Ecclesiasticis sancte condiderunt. Pontificii eas, ut nullo iure nixas et sine im- 20
perio latas, abrogarunt condereque quamlibet sanctas et pias teme- | C vii b |
ritatis et illicitae audaciae esse pronunciarunt.

Protestantes denique nullum Episcopum, ne Romanum quidem recipi volunt,
nisi qui secundum canones ab imperatoribus fuerit comprobatus, et cui
examinando adhibiti sint Imperatorii magistratus. Pontificii vero non solum 25
se a principibus rite et veteri instituto probari non sustinent, sed hoc quoque
vel iuris vel licentiae sibi sumunt, ut in sua manu sit, et Imperatores instituere,

g) integerrimum et reverendissimum Imperialis camerae: Concilium Tridentinum 4,

S. 185,25.
h) Imperio: Concilium Tridentinum 4, S.185,26.

1. Röm 13,1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften