[ 489 ]
78
1. consilium admodum paternum
Sane consonum nec unquam vel ab una Ecclesia componentur, siquidem ex
verbo dei id fiat, quin communibus omnium Christianorum votis componantur.
Hoc enim perpetuis consentientibusque votis ubique terrarum suspirant,
ut Christi religio, quae diu adeo misere collapsa afflictaque fuit, aliquando
excitetur et quasi postliminio reversa suaeque integritati ac puritati restituta 5
vigeat ac floreat. Verum si unus quilibet Christianus simul ac domini vocem
audierit, quocunque vocatur sequi debet, etiam si totus orbis reclamet ac repugnet,
multo minus impediri aut retardari debet, si sint, qui se comites adiungere
cunctentur. Quod si hoc privati cuiusque | Diva| officium est, quid
Ecclesiis est faciendum aut nationibus, quibus dominus veritate sua illucet, ut 10
se in rectam viam recipiant? An non protinus postposito omnium hominum
respectu suscipere debent, quod mandatur? neque enim timendum est, ne in
eo rem ingratam, taceo iniuriam, aliis Ecclesiis facturae sint.
Omnes enim id Christiani, omnes Ecclesiae Christi primum in votis habent,
ut Christus, sicut unus est dominus et magister ¹ , ita ubique cum summa 15
reverentia et observantia audiatur. Sed nec spiritus Christi, si invocetur, deesse
Ecclesiis sustinebit, quo docente non tantum intelligant, quid recipiendum
quidve reiiciendum sit, sed etiam ad pacis unitatisque studium dirigantur. Sic
fiet, ut agnita priorum Ecclesiarum resipiscentia posteriores se libenter accomodent.
Et sicut ² ea, quae restitui flagitant protestantes, sic clare in divinis li- 20
teris tradita: Quae correcta volunt, tam aperte a deo improbata et damnata, ut
multos propterea convenire, quo obscura plenius illustrentur, involuta explicentur,
dubia confirmentur: nihil necesse sit. At ut commodum esse, demus
plures nationes de reformatione communiter consultare, an est tamen propterea
uni aut alteri perseverandum in manifestis religionis vitiis adeoque in re- 25
pulsa regni Christi? quia caeterae | Divb| nationes Antichristi arte aut vi impeditae,
consilium hoc suscipere in praesentia vel non volunt vel non possunt?
Nam respicere oportet non solum ad Germaniam, verum etiam ad Gallias, Hispanias,
Italiam et reliquas Christianorum provincias, neque credendum est,
quod si quid ob quietem Germaniae novi in religione fiet, sine scitu et consen- 30
sione ⁿ aliarum provinciarum, id posse carere aut magna calumnia et scandalo
n) permissione: Concilium Tridentinum 4, S.186,14.
1. Zusammenstellung von Mt 23,8 und Joh 13,13.
2. CO5, Sp. 488, Anm.1 schlägt hier die Lesart »simul« vor.