Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0086
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
82 1. consilium admodum paternum

Nec vero durum videatur, eos contemnere de quibus alibi scriptum est:
Omnis plantatio a patre coelesti non plantata eradicabitur. ¹ Ad haec reformatione
Ecclesiarum secundum dei verbum instituta, etiam si non obtineant
Germani, ut ab aliis nationibus communi consensu quamprimum recipiatur,
exemplum tamen praeclarum aedent ² universo nomini Christiano cum pri- 5
mis salutare hoc certe tempore necessarium, nullis vero, | Dvia| nisi antichristianis,
exitiale. Nam quid obiicitur monstrosam fore rem, si separatim a
reliquis novam Ecclesiae formam instituant, id nullo negotio refellitur. Monstrum
est, quod contra naturae legem vitium suboritur. In corpore igitur humano,
quod membris omnibus foedum sit ac deforme, si pars una ad rectum 10
naturae ordinem restituta fuerit in eo, quid, obsecro, erit monstri? Nam si
membris omnibus apta compositione inter se cohaerentibus unum aliquod a
legitima sede dimoveas, id vero monstrosum foret.

Ad hunc modum in civitate, quae abiecta omni moderatione, fractis diruptisque
legum vinculis, tota se ad insolentiam probrosamque vivendi licentiam 15
prostituerit, si pauci aliqui se a communi depravatione recipiant, vitamque legibus
conforment: Utros potius monstrosos dicemus? eos ne qui ad legitimam
civitatis formam sunt compositi, utcunque pauci sint, an qui multitudine
freti nihil stati, nihil moderati, nihil ordinati habent, quibus rebus constat civitatis
et res et nomen? Quae igitur ratio est, si gens una se a communi corrup- 20
tione receperit, si aliae non protinus exemplum eius sequantur, diversitatem in
eo ceu horribile monstrum abominari et anxie formidare? Quod autem Ecclesiae
membra plusquam portentosa defectione a capite suo quodammodo divulsa
sunt, in eo nihil | Dvib| monstri horrere? scilicet execrabile portentum
Germani aedemus ³ , si reliquas gentes adducere non poterimus, ut ad eam, a 25
qua ᵒ nobiscum deviarunt, Euangelii veritatem, nobiscum revertantur. Non
erit autem portento deputandum, si illae, quod deus avertat, propositis melioribus
exemplis animum in sua pravitate obstinaverint. Sed species ipsas propius
intueri operae pretium est.

o) Drf. quo.

1. Mt15,13.
2. sc. edent.
3. sc. edemus.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften