[ 496 ]
96
1. consilium admodum paternum
indixisset Paulus tertius ¹ , quo tempore duo isti principes gravissime inter se
confligebant, et in speciem etiam celebrare coepissent: Statim atque induciae
decennales inter eos compositae sunt, revocaverit, quos Mantuam, ut fucus
nationibus fieret, miserat, conciliumque sic distulerit, ut omnem eius spem
penitus abscinderet? ² 5
Accedit insuper securitas conscientiarum imprimis Caesariae vel Regiae maiest[atis],
deinde reliquorum pricipum catholicorum, qui in privatis tractatibus
aliquid vel approbare vel permittere possent, vel forte ipsis invitis decerneretur,
quod esset in magnam Dei offensionem | Eivb| et animarum pernitiem, ut supra
dictum est. 10
Eant nunc, qui pontificem negant de servandis conscientiis esse solicitum. Ne
quid enim suscipienda Ecclesiae reformatione peccent pii principes, et in eo
conscientiam suam saucient mavult hanc conscientiam coram deo et hominibus
sustinere, ut se authore non solum non corrigantur manifesta vitia, quae
in Ecclesiam invaserunt, sed quotidie etiam augeantur. Quid enim aliud est 15
correctionem reiicere in Concilium, quam omne corrigendi studium prorsus
abiicere? ac bellum certe argumentum obtenditur: Possent aliquid adprobare
vel concedere principes, posset aliquid invitis ipsis decerni, quod in magnam
cederet dei offensionem et animarum pernitiem. Id ergo periculi ut vitent
Concilio melius est omnia corrigenda delegare. Eius porro convocandi arbi- 20
trium penes pontificem sit, quis enim dubitet fideliter daturum operam, ut
primo quoque die cogatur? nempe indictionem saltem Mantuanam promulgabit,
quae mox in fumum abeat. Iam nimis meticulosi sunt principes, nisi se
omni religione solutos credant, ubi in tam fidelem vicarium se exoneraverint.
Nihil enim dubium est, quin sic a iuditio dei liberentur. 25
Atqui periculum illud, quod iste | Eva| tam formidabile facit, ne quid perperam
decernatur aut concedatur, quale est hoc tempore? petunt enim protestantes,
ut ad normam, quam semel deus per apostolos posuit et sanguine
Christi sui confirmavit, Ecclesiae reformentur. An Euangelium, quod deus
omni creaturae voluit praedicari ³ , tam obscurum est, ut nesciatur quo nos 30
ducat? Nonne exemplar, quod sequamur, habemus in veteri et puriore Eccle-
1. Durch die Bulle »Ad Dominici gregis curam« vom 2. Juni 1536 schrieb Papst Paul III.
ein Generalkonzil auf den 23. Mai 1537 nach Mantua aus ( Jedin, Geschichte des Konzils
von Trient I, S. 252).
2. Ähnlich argumentiert Bucer in seiner Schrift ›Acta colloquii‹ vom September 1541
(BDS 9,2, S.160,27–31) und in ›Alle Handlungen und Schriften‹ vom Dezember 1541 (BDS
9,2, S.248,31–33); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S.263.
3. Vgl. Mk 16,15.