Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0106
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 499 ]

102
1. consilium admodum paternum

a sententia pauci aliqui discederent, sed eos dominus, qui nondum passus est
aliquid atrociter eos designare, facile reducet ad consensionem bonorum. ¹
Neque enim tam sunt omnes in patriam α� στοργοι, ut furvi aut gigantes, neque
ubi Germaniam uno incendio totam confla- | E vii a | grare viderint, suas fortunas
quocunque libuerit, tam facile possunt transferre, Neque ita devotis 5
animis in defendendo Antichristi regno insaniunt, ut perire pro eo parati sint,
modo una aboleantur, qui regnum Christi cupiunt excitatum. Denique ubi
quid serio agendum erit, in mentem veniet Germani sanguinis principibus
aliam longe esse suam rationem, aliam pontificis Romani. Nam ut contingat
totam Germaniam infaustis armis usque ad ultimam internetionem vastari. 10

Etiam si omnes et stipendiarii et voluntarii milites pontificis una cum hostibus
occumbant adeoque illi ipsi tubicines, qui iam pridem classicum canunt:
id quoque in lucro poneret, quod excidio gentis unius, e qua non nisi mediocre
habet emolumentum, regnum sibi in aliis nationibus magis suo fisco fructuosis
confirmatum foret. Neque enim hoc non videt, si eo, quem hactenus 15
dedit dominus, successu aliquantum adhuc progressi fuerint protestantes,
fore, ut aliae quoque nationes ad causam se adiungant. Sic igitur res ipsius ferunt,
ut Germaniae dispendio illam, quae nunc de filo pendet, suam potestatem
in Italia, Gallia, Hispania stabiliri malit quam salva Germania alias provincias
exemplum habere defectionis, quod se impune sequi posse confidant. 20

Nec mirum est eiusmodi plena desperationis consilia ipsum volutare, cum
tam difficili periculosoque | E vii b | in loco res eius versentur. Cum olim minus
discriminis immineret, ad hanc gladiatoriam rabiem se proripuit, et audaciam
suam, qua cum sanctos domini, nunc urbes, nunc reges et Caesares impetebat,
meminit a fortuna adiutam. Tentet igitur nunc oportet, quod decet 25
contemptorem dei et hominum. At protestantes hac fiducia consistere oportet,
quod ducem habent universo mundi robore validiorem. Eius sunt voces:
»Confide pusille grex, quia complacuit patri tuo tibi dare regnum« ² . Item:
»Nolite timere eos, qui, postquam occiderint corpus, non habent ultra, quod
faciant, sed eum timete, qui et corpus interficere et animam in gehennam conii- 30
cere potest« ³ . Item: »Qui animam suam propter me et Euangelium meum
perdiderit, inveniet eam in vitam aeternam« ⁴ .

Braun seinerseits zum Jahresende 1540 oder im Januar 1541 mit ›Etliche Gespräche abermals
zwüschen dem Hoffrathe vnd den zweyen Gelerten‹ (VD16 B 7200; Klaiber, Katholische
Kontroverstheologen, S. 31, Nr.344; Edition in: Hortleder, Von den Ursachen des
Teutschen Kriegs [Gotha 1645], S. 200–277; Besprechung des Werkes inn Kuhaupt, Veröffentlichte
Kirchenpolitik, S. 257–261) replizierte. Auch in seiner Schrift ›Per quos steterit‹
bezeichnet Bucer Braun als »Fuscus« (BDS 9,1, S.201,28; S.271,3; S.283,6).

1. Ähnlich argumentiert Bucer in ›Alle Handlungen und Schriften‹ (BDS 9,2, S.249,5–

22); vgl. hierzu auch Augustijn, Die Autorschaft, S.263f.
2. Lk 12,32.
3. Lk12,4 f.
4. Vgl. Mk 8,35 par.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften