[ 501 ]
108
1. consilium admodum paternum
pub[licae] Christianae; nam si illa non concluderetur (quod Deus avertat et
quod tamen non speratur), dubium est, an concordes vires totius Christianitatis
possent viribus illius potentissimi hostis resistere, cum domini ᶠ non plena
| F ii a | adeo esset securitas, sed huius pacis utilitatem multifariam ideo nunc
explicare minime ᵍ est necessarium, cum ʰ saepius de ea actum sit cum Caes- 5
aria maiestate.
Tantisper forsan consensum horum monarcharum pontificii optent, dum publica
Christiani nominis pace ad conficiendos extinguendosque protestantes
abutantur. Quam autem alias veram et stabilem concordiam inter hosce monarchas
ferre pontifex soleat, et ipsi sunt optimi testes, et satis superque pridem 10
tot gravissimis Italiae calamitatibus declaratum est. Protestantes autem quia
non principum dissidiis, sed Christo confidunt, et cum ab omni rerum humanarum
perturbatione ⁱ , tum sanguinis Christiani profusione, ut par est, abhorrent:
hos principes sublatis dissidiis omnibus convenire inter se ex animo
optant. Neque enim dubitant, quin tum daturus sit Deus, ut inita sancta con- 15
spiratione sicut Turcis propulsandis ita et Ecclesiis restituendis sese impendant.
Habent igitur protestantes causam, cur perpetua et virium et animorum
coniunctione cohaerere ipsos inter se velint.
| F ii b | Poterunt etiam maiestates suae reiectis (ut dictum est) tractatibus religionis
ad concilium interim cum principibus Catholicis de auxilio contra Tur- 20
cam se stabilire sine ulla mora.
Atqui si dei beneficio porro fiat, quod fieri caeptum ʲ¹ est, ut plures communi
Christi religione quam vulgari superstitione catholici fieri malint eaque
causa se protestantibus adiungant socios, potius quam in Pontificii foederis
societatem adduci se sinant, quid inquam tunc futurum est? Nam ipse iam 25
Pontifex confessus est non aliter resisti posse huic atrocissimo hosti, quam si
universae Christiani nominis vires inter se coalescant et coadunentur ad ipsum
opprimendum.
f) domi: Concilium Tridentinum 4, S.187,18.
g) minus: Concilium Tridentinum 4, S.187,19.
h) quod: Concilium Tridentinum 4, S.187,19.
i) Drf. pertubatione.
j) acceptato: Concilium Tridentinum 4, S.187,23.
1. sc. coeptum.