Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]; Buckwalter, Stephen E. [Oth.]; Wilhelmi, Thomas [Oth.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0118
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
[ 504 ]

114
1. consilium admodum paternum

dicaverit, servetur fides, stipulationes sint factae, iusiurandum praestitutum,
sponsiones bonorum intercesserint, obsides denique sint dati, nulla in his omnibus
certa securitas sunt enim vincula astringendis hominibus inventa. Sedes
apostolica omni lege est superior.

| F v a | Sin autem maiestates suae absque mala concordia religionis nihil contra 5
Turcam obtinere possent, videndum est etiam, quod sit maius detrimentum
et quid cedat in maiorem Dei offensionem, an ipsius Dei verum cultum ac
religionem destrui, quod fieret quando Germania in malo ˡ pro concordia ˡ
conveniret, an ipsius Germaniae auxilio contra Turcam destitui. Non enim facile
discerni potest (ut Christiane loquamur), qui sint inimiciores Christo, pro- 10
testantes an Turcae, quia hi captivant et occidunt corpus, illi captivas ducunt
animas et in perditionem trahunt; non cogunt hi religionem mutare, illi sub
specie boni corrumpunt religionem | Fvb| ac destruunt. His igitur omnibus ᵐ
perpensis poterunt maiestates suae rectius deliberare, quid et quomodo agendum
sit. 15

Et hic mirifice elucet pius in Caesarem Regem omnesque imperii principes
Papae affectus et vere paterna de ipsorum salute solicitudo. Quia veretur
sanctus pater, ne puriorem doctrinam recipiendo et de Ecclesiae reformatione
cogitando conscientias suas laesae Romanae tyrannidis obligent. Hoc tanto
discrimine mature eos liberat. Non enim tantum omnia huic uni posthaberi 20
iubet, ut coherceantur protestantes, sed persuadere denique conatur, longe
melius fore, ut Turcis se potius prodant Germani. Imo civilibus ac intestinis
discordiis fractos eius lanienae se obiiciant, quam ut reclamante sua sanctitate
in concordiam et piam et patriae salutarem cum protestantibus redeant. Principio
de protestantibus ad obedientiam Ro[manae] sedis reducendis post- 25
habito concilio agi, quid aliud est quam repressa eorum importunitate, qui
adversus portentosas cleri libidines mussitant, male agendi licentiam in posterum
maiorem erigere? Et deletis omnibus, qui sanctam sedem inquietant, omnem
vel | Fvia| correctionem vel reformationem excludere?

Vetare autem, ne qua concordia, nisi ex animi sui sententia, recipiatur, quid 30
aliud est quam denunciare irreconciliabile dissidium, donec ipse omnis pietatis
adversarius iis conditionibus pacem dederit, quae extincta Euangelii luce

l)–l) per concordiam: Concilium Tridentinum 4, S.187,32.
m) omnibus diligenter: Concilium Tridentinum 4, S.187,37.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften