396 15. entwurf eines bedenkens an den dauphin, lat.
Haec nostra esse consilia et huc pertinere quaecunque nobis sunt hodie negotia,
curae atque molitiones S. D. V. successu temporis, ubi nostras res plenius cognoverit,
certo comperiet. Hoc itaque nomine nos S. D. V. ut coepit amice complectatur et ultro
concepta benevolentia prosequatur, quos vicissim gratos sibi et officiosos experietur.
5
Porro, cum nobis ut christianis et qui ab uno Christo domino scimus, nobis
cuncta esse bona petenda, debet hoc nobis ante omnia iure esse, ut ipsius regnum
cognoscatur et promoveatur et a piis hominibus vis omnis et molestia, quo ad fieri
potest, removeatur, per hunc eundem Christum regem regum S.V.D. ¹ rogamus et
hortamur, ut, ubi liceat, rationem habere dignetur eorum, qui in regno vestro reli- 10
gionis nomine ad tam graves poenas deposcuntur. Ecclesiastici qui habentur, quam
plerique ab institutis et preceptis domini et apostolorum recesserint, indubie et
S.D.V. novit et deplorat indeque minime mirum iudicat, si non nulli ex his, qui nimirum
a sua professione sunt tam alieni, sint percupidi ʲ ad saeviendum in homines,
qui, sicut doctrinam et disciplinam Christi et apostolorum cupiunt revocatam, ita 15
ipsorum depravatam disciplinam reprehendunt. Quo circa religiose sane dispiciendum
est piis principibus, quorum iudiciis eos permittant, quos isti reos religionis fecerint.
Novimus quidem nostrum non esse, vel | 100 ʳ | Christianissimum regem ² ,S.D.V.
parentem, vel V. S. D. monere, quomodo vestros homines gubernetis, tamen quia in- 20
ter mortales maior necessitudo non est quam esse debeat membrorum Christi inter
se, non possumus non compati illis, qui nullo seditionis morbo, nulla inobedientiae
perversitate, sed syncero et pacato studio Christi querunt piam et sanctam rerum ecclesiasticarum
reformationem et abhorrent ab iis rebus, quae Christo domino et servatori
nostro recte displicent. Christi itaque gloriam in huiusmodi membris suis et 25
horum synceram fidem S. D. V. qua possumus religione commendamus, certi, quod
illa hoc pietatis officio amplissimum Christi favorem et benedictionem pro foelicissimis
ᵏ huius vitae successoribus ˡᵏ promerebitur.
j) über der Zeile erg. und eingewiesen.
k)–k) über der Zeile erg. für gestr.: regni sui futuri auspiciis.
l) Schrf.: successibus.
1. S. V.D.: Serenissimam Vestram Dominationem.
2. sc. Dauphin Heinrich.