Metadaten

Nikolaus [Hrsg.]; Heidelberger Akademie der Wissenschaften / Philosophisch-Historische Klasse [Hrsg.]
Sitzungsberichte der Heidelberger Akademie der Wissenschaften, Philosophisch-Historische Klasse (1942/43, 2. Abhandlung): Briefwechsel des Nikolaus von Cues — Heidelberg, 1944

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42032#0026
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
26 J. Koch, Cusanus-Texte: IV. Briefwechsel. Erste Sammlung
industria et ore neque teris tempus, sed dispensas et expendis ad
honorem dei verum. Non conflantur maxima paruo momento et
sine labore. Rem dei amplexus es. Multos habes quos imiteris
principes spirituales quidem et temporales, qui iamiam excitare
sese atque alios inchoarunt ad hoc, ne scisma generetur [258] vtque
fiat vna eademque ecclesia orientalis et occidentalis obuiando nostris
dissidijs et non respuendo Grecos. Ad quod sanctum opus sollici-
tandum ceu te realiter sencio deditum, ut perseueres exhortor, ob-
secro et obtestor te, Nicolae mi. Nichil enim gracius deo, nichil
uel tibi fructuosius. Si modo Christum credimus, aggredi possumus
quam propulsare scisma et vnitatem queritare in sancta dei ecclesia
atque amplitudinem fidei et Grecorum coniunctionem, qui numero
fere constituunt alterum orbem, nec debet res tanta deseri seu
liquescere pro loco aut loci passione. Subiratum profecto reddet
sibi deum, quicumque secus et minus Christiane censuerit. Quare,
prestantissime Nicolae mi, ut foris esto magno animo et spera, ymmo
certum tene dei pietatem haud defecturam ecclesie et fidei sue, cum
qua iuxta eius promissa erit in eternum1, etsi nos homunciones vel
paueamus <a> conflictacionibus uel innitamur ad eas et aduersus
commoda nostra. Tria enim cernimus genera, ut pridem quoque
scripsimus ad celeberrimum uirum magistrum Iohannem de Monte
Nigro2 nostrum: unum quod non victoriam appetit, sed certamen,
aliud quod sub specie boni ad precipicium tendit, tercium et horum
numero rar<i>us, quod pacem curat et exspectat, et hij demum
succrescent et superabunt, sicut illud granum sinapis3, quod /actum
in maius super omnia olera, ut inquit b. Augustinus4, veniunt
1 teris ] teneris B expendas B 6 fiet B 11 sancte B
12 coniunctionem ] coniunctorum B 13 nec ] ut B 15 censuerit]
consueuerit B 19 inuitamur B 20 quaque B 22 victoriam ]
petit addi, et dei. B 24 rarus numero cum signis inversionis B 25 fac-
tum ] sanctum B
1 Vgl. Matth. 28, 20.
2 Über diesen bedeutenden Theologen vgl. jetzt: G. Meersseman, O.P.,
Giovanni di Montenero, O. P., diffensore dei mendicanti. Studi e documenti
sui concili di Basilea e di Firenze (Instit. Hist. FF. Praed. Romae ad S. Sabi-
nam, Dissertationes Historicae, Fase. X), 1938.
3 Vgl. Matth. 13, 31 f.
4 Es ist nicht deutlich, worauf sich diese Angabe bezieht, da der Schrei-
ber sich ja eng an Matth. 13, 31 anschließt. Höchstens „superbi similiter“
könnte auf eine augustinische Auslegung hinweisen. Hier scheint aber der
Text nicht in Ordnung zu sein, so daß das Zitat sich wohl kaum nachweisen
läßt.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften