Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Editor]; Neuser, Wilhelm H. [Editor]; Seebaß, Gottfried [Editor]; Strohm, Christoph [Editor]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 17): Die letzten Strassburger Jahre: 1546 - 1549 — Gütersloh, 1981

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30258#0408
License: Free access  - all rights reserved

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
404

DIE LETZTEN STRASSBURGER JAHRE 1546-1549

De Ecclesia.
In § 3. ab initio Dixi eos qui in peccato mortali, id est, contra conscientiam iacent, non in
periculo condemnationis, Sed in ipsa detineri condemnatione 24 , nec licere illis Sacra-
mfenta] percipere, quae non possunt etiam sine condemnatione sui percipere, quare nec
administranda eis esse, si manifesti facti sunt. 5
De notis et Signis Ecclesiae.
Quanquam vbi vere viget sana doctrina et verus Sacramentorum vsus, non possit deesse
consensio et vnitas membrorum Christi, vinculo pacis et charitatis conglutinata, adeo vt
sit sic coniunctus in Domino sensus idem 1 et sermo. De ijs maxime rebus, quae sunt ad
salutem necessariae, tarnen praetermisi hunc locum et non obstiti, quominus notam 10
Ecclesiae hunc consensum facerent, Cum et Dominus orauerit pro nobis, vt perfecte
vnum simus, quo | 314 | mundus cognoscat, quod pater ipsum miserit, atque dixerit: »in
eo omnes cognituros, quod-" discipuli ejus sumus, si diligamus nos mutuo« 25 . At quar-
tam notam non cognoui, nec vide're possum, quid ea sibi velint 26 . Nam si Ecclesia non
sit, nisi quae vbique sit, nos Ecclesiam veram non habemus. Debet quidem vbique 15
predicari Euangelium et vbicunque sunt, qui Euangelio credunt, ibi Christi agnoscenda
est, Interim tarnen videmus ad quam paucos redacta sit vera Ecclesia, id est coetus
eorum, qui in consensu perseuerant puri Euangelij Christ) cum Patriarchis, Prophetis,
Apostolis cunctisque Christo corde credentibus.
De Auctoritate et potestate Ecclesiae. 20
Ad § i k . Dixi donum interpretandi scripturas et ex his De dogmatis iudicandi esse
quidem penes Ecclesiam, Sed non addictum personis vel locis 27 . Distribuere Spiritum
Sanctum dona sua, pro vt ipse vult et alio tempore benignius, alio parcius. Agnosci
autem verae scripturae interpretationem et verum de dogmatis iudicium ex ipsis scriptu
ris et Consensu Catholico corda illustrante et in omnem veritatem inducente Spiritu 25
Sancto.
Ad §. 2. de traditionibus dixi eas nomreijciendas, quas constet a Domino et Apostolis
profectas esse. Eas autem cum scripturis consentire et posse ex scripturis concludi, vt est
illa De Baptismate Infantium, De Die Dominico 28 etc.
Ad 4. §. Dixi Ecclesiam habere Jurisdictionem contra | 315 | peccata, iuxta illud 30
Matthei 18 [18] 29 .
Ad quin tum §. adieci: Si Synodi concludant etiam et decernant ex Spiritu Sancto cogi
i) korr. aus: item [?].
j) B; fehlt A. - k) B; 2 A.
24. »Misera est quidem conditio eorum, qui ... in periculo aeternae damnationis versantur.«
Mehlhausen, S. 63; vgl. ARC 6, S. 318, Z. 24.
25. Vgl. Io 13,35.
26. »Quartum signum ecclesiae verae est, quod sit catholica et universalis.« Mehlhausen, S. 67;
ARC 6, S. 319, Z. 28h
27. »Tarnen fuit penes ecclesiam authoritas discernendi scripturas veras ab adulterinis.« Mehl
hausen, a.a.O.; ARC 6, S. 320, Z. nf.
28. Mehlhausen, S. 69.
29. Mehlhausen, a.a.O.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften