Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0102
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 497 ]

98
1. consilium admodum paternum

sia? Nonne extant et decreta veterum conciliorum et patrum sententiae satis
clarae, quae adiuvare nos et quasi dirigere ad scopum poterunt? Adhaec an
putamus fallere Christum, cum spiritum suum pollicetur omnibus, qui ex
corde ipsum invocaverint? Tot adminiculis cum nos dominus confirmet, hoc
unum terriculamentum nos percellet, ne opem ferre Ecclesiae extremo peri- 5
culo laboranti audeamus, timendum esse, ne quid perperam inconsulto Ro-
[mano] pontifice fiat. Interim cum tota ferme religio apud homines collapsa
ad extremam quodammodo ruinam inclinet, cum Ecclesia lacera et discerpta
fidem nostram imploret: sponsione pontificis suffulti securis animis connivebimus?
10

Quod si ad concilium reiectum erit, maiestates suae et reliqui omnes vacabunt
omni culpa.

| Evb| Quasi vero unquam habendum sit, si potestas illis demandetur.

Nec omittendum est concilium futurum utilissimum fore maiestatibus suis,
quia durante eo omissis tractationibus ʸ religionis et ad concilium reiectis, 15
interim quae sibi utilia et necessaria erunt, commode tractabuntur ᶻ .

Ne principum conscientiis tantum consulere videatur optimus pater, quam
bene etiam eorum utilitatibus studeat, hic ostendit. Revocata enim ad se omni
Ecclesiasticae reformationis cura et facta concilii spe, quod ipse pro sua commoditate,
ubi visum fuerit, convocabit. Principes solutis ociosisque animis ea 20
duntaxat, iubet cogitare, quae sibi utilia censuerint. Cuius rei tanta non esset
commoditas, si Ecclesiis in verum et legitimum statum restituendis cogerentur
esse intenti. Fruantur ergo principes beneficio minime contemnendo, ut
ablegatis a se tot difficillimis ac molestissimis curis in suam unam utilitatem
toti incumbant. 25

At cum dominus Ecclesiae suae tutelam principibus singulariter commendet
¹ , cum hanc velit praecipuam esse ipsorum solicitudi- | Evia| nem ² ,ut
religio rite administretur, cum graviter etiam denunciet se fore severissimum
iudicem, si negligentiores hic fuerint: quibus incantationibus vult eorum
mentes hic fascinare, ne quid sibi a domini iudicio timeant? deinde cum hoc 30

y) tractatibus: Concilium Tridentinum 4, S.187,3.
z) pertractabunt: Concilium Tridentinum 4, S.187,24

1. Bucer denkt möglicherweise an Röm 13,1–3 und Lev 24,16.
2. sc. sollicitudinem.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften