Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]; Buckwalter, Stephen E. [Bearb.]; Wilhelmi, Thomas [Bearb.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 18): Nachträge 1541 - 1551 sowie Ergänzungen und Korrekturen — Gütersloh, 2015

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30530#0116
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
[ 503 ]

112
1. consilium admodum paternum

lum Turcicum collatione mulctentur. Religioni porro quam bene consuletur?
At nefas est de mysteriis a sede Romana comprobatis vel apiculum unum convellere,
Prostrata erga in eo statu iaceat, quo ante annos viginti quinque fuit.
At quid calamitosius est?

Nonne | Fiva| praestiterit centies potius iugulum praebere quam Euangelii 5
causam deferendo et Christum abnegare vitam nostram et deo renunciare?
Esto, sed quamcunque in partem res cadat, hic tamen erit finis concilii, si obsequentes
se ad omnia protestantes praebuerint, sanctissimus pater valere iubebit
ac plaudere; sin vero restiterint, classico abrumpet sessionem. Verum,
cum omnia consilia ex foederis robore pendeant, viderit, ut eam ad quam 10
tanta contentione anhelat actionem assequatur. Quod si hac parte obtinuerit,
nos tamen scimus et ipse aliquando sentiet nullum consilium, nullam astutiam,
nullos conatus, nullas vires adversus dominum valere, cui nos bona conscientia
militamus. Intentus enim vultus domini super omnes iniquos, ut de
terra excidat memoriam eorum ¹ , pios vero et se timentes castris angelorum 15
suorum circundat, ut eripiat eos ex omni malo ² . Nam quod eversionem religionis
opumque Ecclesiasticarum direptionem protestantibus hic obiicit, sua
ipsius vanitate abunde refellitur.

Maiestates suae et reliqui Germaniae principes suadere possent protestantibus,
ut ad concilium venirent, nulla omissa ratione vel | F iv b | cautione honesta, 20
quae illos adducere posset: non esset neque rationi ᵏ alienum neque difficile, ut
supra dictum est, aliquid etiam auxilii ab ipsis contra Turcam obtinere.

Quo illustrior fiat paterna sacri consistorii mansuetudo, hic Caesari ac principibus
mandatur, quid sit officii sui futurum. Nempe ut ad cogendum armati
protestantibus suadeant, ne quam a patribus impositam sibi legem suscipere 25
detrectent, quo sint deinde paratiores ad ulciscendam contumatiam, nisi extemplo
pareant. Hoc tamen boni est, quod nullam rationem vel cautionem
vult omitti, quo adduci ad officium queant. Sed non est, quod hinc sibi multum
protestantes placeant. Honestam enim in primis esse oportebit sedis apostolicae
maiestati; hoc autem ex eius amplitudine esse in Ioanne Hussio ³ et 30
Hieronymo Pragensi ⁴ semel est constitutum, ne qua iis, quos haereticos iuk)
a ratione: Concilium Tridentinum 4, S.187,27.

1. Ps34,17.
2. Ps 34,8.
3. Vgl. oben S. 90, Anm.4.
4. Hieronymus von Prag begleitete Hus nach Konstanz und wurde dort am 30. Mai 1416
hingerichtet.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften