186 beilage zu 5. responsio collegii divi thomae
offitio quicumque non usui, sed oneri velit esse ecclesiae. Legatur articulus sextus
examinis et admonitio illa, cui Iurisiurandi forma annectitur. ¹
Itaque, si negligens esse velit aliquis aut nulla in re Ecclesiae inservire, sine obligatione
illa poterit castigari aut deponi. Sin bonus fuerit et offitium fecerit, iterum illa
minime opus erit. 5
Frustra etiam obiicitur, nos, qui iam sumus in Collegium adsciti, non cogi ad
istam obligationem nec Capitulo vel praelatis eius per illam aliquid Iuris auferri.
Quis enim non videt brevi tempore succedentibus nobis, nos multitudine suffragiorum
superari posse et in Ecclesiastico iuditio alligatum iri, praeterea iniquum
esse, ut nos soluti simus legibus illis, quibus alios velimus esse obstrictos? 10
Huc accedit etiam hoc, quod cum maior pars Collegii nostri ad S[anctum] Thomam
et recte de rebus iudicare possit et studiis et religioni faveat ac reipublicae.
Postremo curam gerat existimationis suae, parum aequum videtur, si legibus novis et
in Ecclesia inauditis facere cogatur, quod per se facit ultro et quod ab aliis ante hac
non potuit impetrari, qui non obscure indicarunt aliquando et adhuc indicant me- 15
tuere se huiusmodi consilia atque molimina subsecutura atque aliud ex alio posse
creari.
Illud etiam pro certo habemus, si antequam Lutherus inciperet a Pontifice discedere,
omnia Collegia ita et moribus et disciplina ornata fuissent, ut nostrum est similisque
fuisset in Ecclesiis caeteris status nec causam habuisset nec facere voluisset, 20
quod fecit, credimusque optabile esse Wittenbergensibus, ut ipsorum Ecclesia et
Schola, quae semper Ecclesiae ministrorum est seminarium, tale collegium haberet,
quale nostrum est, nec permissurum Lutherum, ut Princeps ad se transferret administrationem,
quamdiu Capitulum vellet, ut | 5 ᵛ | nostrum vult, neminem nisi idoneum
admittere aut ferre, praesertim cum non pessima sit eorum pars in nostro Col- 25
legio, qui priusquam obolum ex hac Repub[lica] percepissent, nulla spe divitiarum
vel concepta vel proposita, quali quali doctrina sint praediti, eam tum suis et laboribus
et sumptibus comparatam unam cum egregia voluntate ad utilitates huius Ecclesiae
atque Reip[ublicae] attulerunt.
Nemo enim negare potest, quod nisi nostrum Collegium S[ancti] Thomae suam 30
operam et voluntatem huc contulisset, nec schola talis esse posset qualis nunc est,
nec ministris Ecclesiae quibusdam satis commode fuisset provisum.
Praeterea sic iam per annos plures administravit suas facultates nostrum collegium,
ut de imminutione nemo iure possit conqueri, praesertim his postremis annis.
Quae facultates quamdiu sub Collegii Curatione erunt, non facile dissipari pote- 35
runt et periculum non est, quin apud Ecclesiam permaneant. Contra vero si venerint
in manus aliorum nec conservatae facile repeti nec amissae possunt recuperari. Scimus
enim a quibusdam principibus Ecclesiam sua non posse recuperare, illos autem
quoties volunt posse vim facere.
Quare petimus a D[ominis] Scholarchis, quoniam utilitatibus Reip[ublicae] et Ec- 40
clesiae eiusque necessario membro Scholae suaeque famae et existimationi semper
consultum voluerunt: Primum, ut collegio nostro suam Iurisdictionem cum bono-
1. Vgl. Sehling, EKO XX/1, S.303 und 319.