Metadaten

Bucer, Martin; Stupperich, Robert [Hrsg.]; Neuser, Wilhelm H. [Hrsg.]; Seebaß, Gottfried [Hrsg.]; Strohm, Christoph [Hrsg.]
Martin Bucers Deutsche Schriften (Band 17): Die letzten Strassburger Jahre: 1546 - 1549 — Gütersloh, 1981

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.30258#0433
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
y.BUCER AN PFLUG

429

| [76], 40b | et seruirej ad obstinationem reproborum, qui in fidelium Christi caetu
lingua psallunt, orant aut hortantur, qua praesentes non possunt in Christi religione
instaurari propterea, quod ea quae dicuntur, non intelligunt31. Cum itaque in sacrae
Domini caenae administratione ut etk in caeterorum Sacramentorum1 nihil equidem
5 omnino petam nobis admitti | 132b | , quam quae praecepit Christus ipse et paracletus
ut pie, sei m grauiter, intelligenter omnia exhibeantur ita, ut ueteres Ecclesiae ista ab
Apostolis omnino" exceperunt, certe quae in libro de his mysterijs proposita sunt,
amplector, adiuuo, illustro, non impedio aut reijeio, multo minus euerto atque haec sola
cupio auersa, ne dispensatio Sacramentorum a reliqua caenae Domini celebratione
10 seiungatur aut actio aliqua instituatur, quae cum instaurandae fidei Christi non de-
seruiat, incidat in illam seuerissimam Domini reprehensionem, quae habetur Esaie
primo [13]: Tollite a me ista, abominationi mihi sunt et oneri, ferre ea non possum.
De memorijs quoque Diuorum32 omnia libenter recipimus, nisi quod religio nobis est
nouam inuocandi Dei rationem amplecti per diuorum merita et intercessiones aut ipsos
15 inuocare, ut pro nobis orent propterea, quod ista nullo scripturae nec praecepto nec
exemplo doceantur et in prima Ecclesia usurpata non sunt | 77, 41a) °Diuos uiuere
cum Christo in nostri charitate et pro nobis Dominum sine intermissione precari non
dubitamus neque ambigimus Deum et in gratiam illorum nobis multa beneficia praesta-
re°, tarnen propter filium suum et ex gratuita sua misericordia. Attamen, cum cuncta
20 pietatis officia sint in scripturis tarn copiose tradita, maxime piarum precum nec ulla in
eis uspiam rei huius extet uel significatio et tarn in alto adhuc atque pernitioso abusu res
ista haeret, certep equidem non uideo, qua nam ratione Ecclesijs istud inuocandi genus
possit obtrudi, praesertim cum ueteres Ecclesiae tantum de sanctorum gratulatione et
immitatione mentionem faciunt et nulla omnium ullum diuorum inuocat. | 133 a |
25 Ita etiam habet de precibus pro defunctis33. Est quidem et hic locus admodum sobrie
positus, tarnen cur non permultum moueat, quod nec huius rei ulla omnino uspiam
scripturarum mentio existit? Et quod eaq in tantum, tamque late patentem et pemicio-
sum sit abusum pertracta? Facile est dicere illa esse Ecclesijs tradita ab Apostolis, sed
quo id possit solido argumento comprobari? Et si Apostolj hanc rem Ecclesijs commen-
30 darunt, qui factum est, ut diligentissimo omnium et in docendo benignissimo Apostolo
Paulo, ne uerbulum quidem de ear exciderit et ne quidem in loco tarn oportuno, 1 Thes
4 [12]? Vbi ex instituto de eo agebat | [78], 41 b | Vnde nos de mortuis nostris consolari
debeamus? An non, si ista tum obseruatio orandi mortuis remissionem peccatorum et
quietem caelestem apud Ecclesias fuisset, dicere Apostolus apositissime poterat. Nolite
35 tristari de defunctis uestris ut gentes faciunt34, sed commendate eos Christo Domino in

j) gestr.: S. - k) S; add. über der Zeile C.
1) gestr.: administratur S. - m) add. v. B. über der Zeile C, S.
n) add. C; gestr. S. - o)-o) unterstr. C. - p) C; gestr. S.
q) add. v. B. über der Zeile C; fehlt S.
r) add. v. B. über der Zeile S; übern. C.
31. Vgl 1 Cor 14,23.
32. Vgl. Mehlhausen, S. I23ff.
33. Vgl. Mehlhausen, S. i29ff. 34. Vgl. iThess 4,12.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften