Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0151
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

146

BUA 1,19

ordinis fratrum minorum* * * * 9 et alii quam plures magistri theologie
determinaverunt in scolis propriis successive. Fuerat autem habita disputatio
longa valde et multo sollempnior ante annos tres,10 in qua etiam omnes
magistri theologie, exceptis duobus, determinasse probantur idem per
omnia, quod et supra. Quorum unus fuit magister Philippus cancellarius 5
Parisiensis11 et magister Amoldus episcopus postmodum Ambianis.12
[6] Quid autem de dicto Philippo13 contigerit, audiamus. Agonizantem in
morte dictus Guillermus Parisiensis episcopus14 paterna sollicitudine
visitavit. Rogavit eum, ut singulari opinioni cederet de pluralitate
beneficiorum et omnia beneficia sua, excepto uno, in manus ecclesie 10
resignaret. Et hoc conditione media, ut si convalesceret ei supplere vellet de
suo proprio, quod dimisit. Renuit ille experiri se velle dicens, utrum esset
dampnabile beneficia plura tenere. Mortuus est ergo sic.

Post paucos autem dies, cum dictus Parisiensis episcopus dictis matutinis
orare vellet, vidit inter se et lumen quasi umbram hominis tetram nimis. 15
Elevata ergo manu consignat se et si ex parte Dei sit, precipit, ut loquatur.
Cui respondit apparens: Alienus a Deo sum, sed tamen mirabilis factura
eius; et presul: Tu qui es?, inquit. Cui ille: Ego sum cancellarius, ait, ille
dudum miserrimus. Rursus episcopus elato altius gemitu, et quomodo,
inquit, tibi est sic dolenti? Male, ait, immo quam pessime sicut qui 20
dampnatus sum etema morte. Et episcopus: Heu, ait, karissime, que causa
tue dampnationis? Tres sunt, inquit, cause, quare morti perpeti sum
dampnatus. Una est, quod recrescentes fructus annuos contra pauperes
timide reservavi. Secunda est, quod contra sententiam plurimorum de

2 propriis] nicht in P2. | successive] suscessive P2. 3 sollempnior] solemnior W2, P2;
solempnior M4. | etiam] et M4. 5 Quorum] folgt duorum M4. | cancellarius... 6
Parisiensis 11] Parisiensis cancellarius F2. 6 et] folgt alter P2. | Amoldus] Alnodus P2.
episcopus... Ambianis 12] postmodum Ambianensis episcopus P2; episcopus postmodum
Ambianus M4; folgt [particula] viiia P2. 7 dicto] isto P2. 8 morte] mortem W2. | Guillermus]
Guillelmus V3, W2, P2; Wilhelmus M4. 9 Rogavit] rogavitque V3, W2, P2; et rogavit M4.
11 hoc] hac V3, M4. 12 dimisit] dimisisset P2. | Renuit] rennuit W2. | velle dicens] dicens
velle M4. 13 sic] nicht in M4. 14 dictis] finitis P2. 15 et] folgt (getilgt) hoc W2. \6si\ folgt
res P2. | precipit] precepit W2. 17 a Deo] adeo M4. | sed tamen] licet P2. | mirabilis]
miserabilis W2. 18 eius] /o/«7 sim P2. | et presul] nicht in M4. | qui] quis V3, W2. | ille1]
folgt respondit P2. | ait] inquit P2. 19 Rursus] rursum Bo, V3, W2, M4. | elato] elevato W2.
20 inquit tibi] tibi inquit M4. | sicut] nicht in P2. | qui] quia P2. 21 sum] nicht in W2.
causa] folgt est P2. 22 tue dampnationis] dampnationis tue P2. | quare... 23 dampnatus] nicht
inP2. | morti] morte V3, W2. | perpeti] perpetua M4. 23 recrescentes] excrescentes M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften