Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0807
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

802

BUA 11,46

46. Procedentes per rura redolentia inhiant floribus et fugientibus rivis
per gramina, et herbis dulcibus inherentes curiose satagunt redolendas
experiri.
[1] Ecce quam manifestissime apparet studiosorum delectabilis fructus in
scrutinio scripturarum. Unde Dominus in ewangelio: Scrutamini scripturas, 5
in quibus putatis vos habere vitam eternam. Et notandum, que sint rura,
flores, rivi, herbe dulces. In textu enim hec quatuor distinguntur et potest in
hiis quadripartita sanctarum scripturarum species assignari. Prima species
legem continet, sub qua et diverse hystorie continentur. In secunda specie
prophete sunt, quibus tres libri Salomonis, liber sapientie et Ecclesiasticus 10
coniunguntur. Tertia autem species est in quatuor per se ewangeliorum libris
et hoc nihil habet adiunctum. In quarta specie actus apostolorum et epistole
compilantur. In lege ergo rura redolentia sumas et hic est ager odore plenus,
cui secundum verba Ysaac benedixit Dominus. Hunc cum eodem ingrediaris
ad meditandum in agrum. In prophetis vero dulces flores accipias, de quibus 15
sponsus in canticis dicit: Ymber abiit et recessit, flores apparuerunt in terra
nostra, tempus putationis advenit. In ewangeliis rivos fugientes, hoc est
descendentes per gramina, denotes, de quibus in principio Genesis dicitur:
Fons egrediebatur de medio paradisi, hoc est Christus de corde patris, qui
dixit: Exivi a patre et veni in mundum. Hic dividitur quatuor flumina 20
ewangeliorum, que orbem irrigant universum. In actibus vero vel in epistolis
apostolorum herbas dulces intelligas, quas Dominus in principio mundi

1 Procedentes] P-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xlv capitulum V3; davor steht capitulum
xlvi W2; davor steht capitulum xlvi continet vi particulas. Textus P2. 3 experiri] folgt
[particula] ia P2. 4 manifestissime] manifeste P2. | studiosorum] studiorum M4. 6 putatis
vos] vos putatis P2. | habere... etemam] vitam etemam habere P2. | sint] sunt M4.
7 distinguntur] designanto M4. 9 et] nicht in M4. | hystorie continento] continentur hystorie
P2. 10 liber sapientie] nicht in Bo, V3; liber etiam sapientie P2. 11 est] nicht in P2. | libris]
folgt continetur P2. 12 hoc] hec W2, M4. | nihil] nil M4. | et2] nicht in W2. | epistole] folgt
(getilgt) compulantur W2. 13 rura] mira W2. 14 cum... 15 agrum] in agrum cum eodem
ingrediaris ad meditandum P2. 15 meditandum] meditantum Bo. 18 denotes] devotos M4;
folgt (getilgt) quibus M4. 19 paradisi] Paradysi Bo. 20 veni in] inveni Bo. | Hic] dum hic Bo,
V3; de hoc P2; folgt in M4. | dividito] diruantur P2; folgt in V3 (nachträglich eingefügt), W2,
M4. 21 vel... epistolis] getilgt W2. | in] nachträglich eingefügt Bo; nicht in P2. 22 herbas
dulces] dulces Bo; dulces herbas V3. | intelligas] intellige P2. | qaas\ folgt erneut quas W2.

1 Procedentes... 2 gramina] Vgl. Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 115-116. S. auch Ambr hex. V,
21, 69. 2 et... 3 experiri] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 118. S. auch Ambr hex. V, 21, 69.
5 Scrutamini...6 etemam] Vgl. Io 5, 39. 13 et... 14 Dominus] Vgl. Gn 27, 27. 14 Hunc... 15
agrum] Vgl. Gn 24, 63. 16 Ymber... 17 advenit] Ct 2, 11-12. 19 Fons... paradisi] Vgl. Gn 2, 6.
20 Exivi... mundum] Io 16, 28. 22 quas... 798,1 precepit] Vgl. Gn. 1, 11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften