Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0291
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
286

BUA 11,6

6. Has primas expellunt in opere tardantes, sine clementia necant.
[1] Sicut boni et disciplinati fratres conversi honore et dilectione mutua
digni sunt, ita perversi et superbi contumelia et correctione dignissimi. Hii
quidem et si fratres habitu sunt, servi tamen non immerito dici possunt, quia
5 servi sunt peccati, quod est genus vilissime et dampnatissime servitutis. Hos 5
tales primos in opere decet expelli et tardantes contumaciter sine clementia
flagellari. De talibus in Ecclesiastico dicitur: Cibaria et virga et onus asino,
panis et disciplina et opus servo, et infra: Servo malivolo tortura et
compedes, mitte illum in operationem, ne vacet. Et hoc tamen secundum
10 beatissimum Augustinum1 non fit crudeliter, sed misericorditer, ne 10
contagione pestifera plurimos perdat. Si enim perversa consuetudine
licentius invalescant et alios cotidie malo exemplo corrumpant, numquid a
prelato crudeliter dissimularentur et misericorditer punirentur? Qualiter
etiam tales secundum regulam sancti Benedicti2 excommunicandi sunt et
15 tractandi satis notum est atque planum. Ubi supra textus necandos tales 15
posuerat, nos diximus flagellandos, severitatem exempli in verbo vitantes,
cum tamen omnis disciplina aut flagellorum vexatio nex quedam et
mortificatio dici potest. Unde Paulus: Mortificate membra vestra super
terram.

1 Has] H-Initiale nicht ausgeführt, davor steht v capitulum V3; davor steht capitulum sextum
W2; davor steht capitulum vi continet iiii particulas. Textus P2. | opere] folgt et P2. | necant]
folgt ia particula P2. 3 ita] folgt et W2. | Hii] hi P2. 4 fratres habitu] habitu fratres W2.
6 sine clementia] nicht in P2. 9 compedes] compodes W2. 10 beatissimum] nicht in M4.
12 invalescant] folgt tales P2. | numquid] numquam M4. 13 crudeliter dissimularentur]
dissimularentur crudeliter P2. 14 sancti] beatiM4. | et... 15 tractandi] intractandi 15 Ubi]
folgt enim V3; folgt autem P2. 16 diximus] dicimus P2. 17 tamen] autem M4. | nex] necis
Bo, V3, W2, P2, M4. Korrektur nach Randvermerk bei Colvl627. | et] aut/'2. 18 mortificatio]
korrigiert aus morficatio V3. | potest] possit P2. | vestra] folgt que sunt M4. 19 terram]folgt
[particula] iia P2.

1 Has... necant] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 41. Vgl. auch Plin. nat. XI, 11, 27. 4 quia...5
servitutis] Vgl. II Pt 2, 19. 7 Cibaria... 8 servo] Sir 33, 25. 8 Servo... 9 vacet] Sir 33, 28.
10 fit... 11 perdat] RA IV, 9. 14 excommunicandi... 15 tractandi] Vgl. RB XXIII, 4; RB XXIV,
1; RB XXV, 1. 18 Mortificate... 19 terram] Vgl. Col 3, 5.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften