Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0305
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

300

BUA 11,8

8. Apibus igitur communis est omnibus labor.
[1] Et hoc est quod beatus Augustinus1 in regula sua dicit: Omnia opera
vestra in unum fiant maiori studio et frequentiori alacritate, quam si vobis
singuli propria feceritis. Caritas enim, de qua scriptum est, quod non querit,
que sua sunt, sic intelligitur, quia communia propriis et non propria 5
communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem curaveritis,
tanto vos amplius proficere noveritis, ut in omnibus, quibus utitur transitoria
necessitas, superemineat, que permanet caritas. Et beatus Benedictus2 in
regula monachorum: Otiositas, inquit, mimica est anime. Et ideo ceteris
temporibus occupati debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in 10
lectione divina. Hinc idem pater Benedictus ordinat tempora, in quibus
debent labori manuum, lectionibus vel orationibus occupari.3 Temporalibus
utitur rebus necessitas transitoria, utitur etiam, secundum quod diversi
ordines habent, temporalibus studiis, licet spiritualibus usibus debeant
coaptari. Sed tamen semper in omnibus debet caritas preminere. Caritas 15
enim non tantum est virtus, immo potius forma omnium virtutum. Hec est
secundum apostolum via excellentissima, que ducit ad celum. Hanc qui
graditur calcabit vitia, calcabit et mundum.

[2] Vidi capellanum quendam apud sanctum Anthonium in monasterio
ordinis cisterciensis Parisius,4 fratrem Bruonem nomine, virum sanctum et 20
bonum et mire deditum pietati. Vita eius tali ordine disposita videbatur.
1 Apibus] A-Initiale nicht ausgeführt, davor steht vii V3; davor steht capitulum octavum W2,;
davor steht c. viii continet iii particulas. Textus P2. | igitur] nicht in P2. | est Omnibus]
omnibus est W2, P2. | labor] folgt particula ia P2. 2 est] nicht in Bo. 3 vestra] nostra V3.
maiori] maiorum M4. 4 propria feceritis] faceretis propria V3; propria faceretis W2, M4;
feceritis propria P2. | quod] nicht in Bo, M4. 5 et] nicht in P2. 6 amplius... 7 tanto] nicht in
M4. | communem] folgt quam propria vestra V3, W2. 7 vos amplius] amplius vos M4.
omnibus] folgt in P2. | transitoria] transitura W2. 8 superemineat] semper emineat P2.
9 ceteris] certis V3, W2. 10 occupati] occupari V3, W2. | debent] zelent P2. | certis] ceteris
P2. | iterum] igitur M4. 12 labori] laboribus W2. 14 licet] ut P2. 15 Sed] nicht in M4.
semper... omnibus] in omnibus semper W2, M4. 16 immo] sed P2. 17 Hanc] hac M4.
18 mundum] folgt [particula] iia P2. 20 ordinis cisterciensis] Cisterciensis ordinis P2.
cisterciensis] Cisterciensium M4. | Parisius4] Parysius W2. | Bruonem] Brunonem W2.
21 mire... pietati] mirabiliter pietati deditum P2.
1 Apibus... labor] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 3-4. Vgl. auch Ambr hex. V, 21, 67.
2 Omnia... 8 caritas] RAV, 2. 4 non... 5 sunt] I Cor 13,5. 9 Otiositas... 11 divina] RB XLVIII,
1. 11 Hinc... 12 occupari3] Vgl. RBXLVIII, 2-25. 15 Caritas... 18 mundum] Vgl. ICor 12 und
13.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften