Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0379
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

374

BUA 11,12

12. Communis est omnium cibus. Neque enim separatius vescuntur, ne
inequalitas operis et cibi fiat et temporis.
[1] Et idem usus omnibus iure monasteriis inolevit, ut officinam refectorii
habeant, ubi omnibus in commune, sine personarum acceptione, cibaria
ministrentur. O quam decens hec et quam digna Deo consuetudo in 5
monasteriis observatur! Hanc et Christus, ipse totius virtutis exemplar, in
suo beatissimo conventu, hoc est cum discipulis, observavit, ita quod nec
manum lude horruit in parapside proditoris. Tu ergo, prior, tu, prelate, quis
es, ut queras angulos in communi? Istud hospitum causa, quandoque et non
semper aut sepe fieri necesse est, quos pastu refici competit largiori. 10
Consuetudinem bonam non dampno, sed abusum penitus non commendo.
Beatus Benedictus1 quid in hiis agendum sit indicat: Mensa abbatis cum
peregrinis et hospitibus semper sit. Quotiens tamen minus sunt hospites,
quos de fratribus vocare vult, in eius sit potestate. Seniores tamen unum aut
duos semper cum fratribus dimittendos procuret propter disciplinam.2 Vide, 15
lector, quia ex tunc tantus homo per talia convivia, occasione hospitum,
insolentias frendas esse previdit. Et notandum, quod vir ille discretissimus
Augustinus3 nihil horum scripsisse in regula comprobatur, sed suos
convenire ad mensam, ubi non solum fauces sumant cibum, sed et aures
esuriant Dei verbum. Optime tamen beatus Benedictus posteriori tempore, 20
ut prediximus, ista distinxit.

1 Communis] C-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xi capitulum V3; davor steht capitulum
xiim W2; davor steht capitulum xii continet vii particulas. Textus P2. | separatius] separatim P2,
M4. 2 fiat... temporis] temporisque fiat P2; folgt [particula] ia P2. 3 refectorii] refectorium
Bo, V3, M4; refectoriumque W2. 4 acceptione] exceptione W2. 5 hec] hoc V3. 8 horruit...
proditoris] proditoris in parapside horruit P2. | proditoris] traditoris M4. 9 Istud... causa] istud
hospicium causa Bo; istud tamen hospitum causa V3; isti est hospicium tamen M4. 10 quos]
quas M4. | refici competit] competit refici P2. | competit] nicht in W2. 12 indicat] folgt
dicens V3, P2. 14 Seniores] seniorum P2. | tamen] nicht in W2. | aut] vel M4. 15 Vide] folgt
igitur P2. 17 esse] nicht in P2. 18 scripsisse... regula] in regula scripsisse P2.
19 convenire... mensam] sic ad mensam convenire P2. | ubi] ut V3, P2; folgt ibi P2. | sumant]
nicht in Bo. | cibum] cybum Bo. 20 Dei verbum] verbum dei P2. 21 distinxit] folgt
[particula] iia P2.

1 Neque... 2 temporis] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 79-80. Vgl. auch Ambr hex. V, 21, 67.
7 ita... 8 proditoris] Vgl. Mt 26, 23. 12 Mensa... 13 sit] Vgl. RB L VI, 1. 18 sed... 20 verbum]
RA III, 2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften