Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0743
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

738

BUA 11,38

38. Non solum ab odoriferis, verum etiam a fetidis herbis mellis
alimoniam trahunt. Mire tamen bonis odoribus delectantur et naturaliter
fugiunt fetida, sed in eis propter mellis bonum ad tempus utiliter
demorantur.

[1] Et hoc est idem, quod Paulus dicit: Omnia probate, quod bonum est, 5
tenete. Per odorifera intelligimus opera bone fame, sicut et per fetida opera
male fame. Unde apostolus: Bonus Christi odor sumus Deo, aliis quidem
odor vite in vitam, aliis odor mortis in mortem. Augustinus1 super eodem
verbo dicit: Sicut illud quondam pretiosissimum unguentum fracto
alabastro odore domum implevit, ita et apostolorum opinio beatorum fractis 10
eorum corporibus per martyrium quasi suavissimum holocaustum Domino
ecclesiam toto orbe respersit. Et hoc quidem aliis congaudentibus fama vite
in vitam, aliis invidentibus fama mortis in mortem. Tu autem, apis, fidelis
anima, delectare fame operibus, odoribus bonorum, qui tibi in mutua
collatione de bonis et edificatoriis verbis os sapidum et odoriferum reddant, 15
per quod edificetur proximus et cor mundatum spurcitiis gratulabundum
faciant, quo magis ad desiderium collium eternorum eius suspirium
excitetur. Gratius tibi sit quasi favos mellis et lactis dulcedinem linguam
tuam et labia distillare, quam amaricari ventrem tue memorie et felleis
recordationibus ad vomitum provocari. Illud vero quod textus apte 20
subiungit, quod licet fugiant naturaliter fetida, sed in eis propter mellis
bonum ad tempus utiliter demorantur. Sic intelligi debet, quod non solum in
bonis hominum actibus proficiendi occasionem sancta anima sumit, verum
1 Non] N-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xxxvii capitulum V3; davor steht capitulum
xxxviii W2; davor steht capitulum xxxviii continet ii particulas. Textus P2. 2 alimoniam]
alimaniam M4. 4 demorantur] folgt [particula] ia P2. 5 est1] nicht in P2. | dicit] ait P2.
6 sicut] nicht in P2. | sicut... 7 fame] nicht in M4. 7 Bonus... odor] Cristi bonus odor W2;
bonus odor Christi P2. | Deo] nicht in Bo, V3. 8 odor1] korrigiert aus ordor P2. 9 illud
quondam] quondam illud P2. | unguentum] ungentum W2, M4; unguem P2. 10 ita] folgt
(getilgt) est post W2. | apostolorum] post Bo, V3, W2, M4. 11 suavissimum] folgt (getilgt)
holocaustum W2. 12 fama] fame P2. 13 apis] nicht in M4. 14 fame] fama M-/; folgt (getilgt)
odoribus W2. | operibus] operum et P2; operum M4. | bonorum] beatorum M4; folgt eorum
P2. | qui] que V3. | in mutua] nimia W2. 15 reddant] reddunt M4. 16 gratulabundum]
gratulabundis Bo, V3. Yl collium] mellium M4. 19 distillar e] korrigiert aus distilare V3.
felleis] fellis P2. 20 vero] quoque M4. | apte] aperte M4. 21 subiungit] subiunxit M4.
fugiant] fugiat Bo. | sed] et P2. | eis] folgt tamen P2. 22 demorantur] devorantur Bo, V3
(korrigiert zu demorantur). | intelligi debet] intelligendus est P2.

1 Non... demorantur] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 21-24. Vgl. auch Plin. nat. XI, 18, 61.
5 Omnia... 6 tenete] I Th 5, 21. 7 Bonus... Deo] II Cor 2, 15. 9 Sicut... respersit] Vgl. Aug.
consens. evangel. 2, 79 (155). S. auch Mc 14, 3 und Io 12, 3. 17 desiderium... eternorum] Gn
49, 26. 18 quasi... 19 distillare] Vgl. Ct 4, 11 und Prv 5, 3.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften