Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0803
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

798

BUA 11,45

45. Si dies futurus est mitis, provolant universe.
[1] Nota, quod dicitur hic provolare ethimologice, quasi procul volare, idest
remote. Unde David optat dicens: Quis dabit michi pennas sicut columbe et
volabo et requiescam? Et subinfert: Ecce, inquit, elongavi fugiens et mansi
in solitudine. Et dicitur hic solitudo contemplationis in Deum vel solitudo 5
meditationis in studium scripturarum. Pacis enim tempore opera iustitie
liberius exercentur. || Unde Ysaias: Et erit opus iustitie pax. Et hoc intelligitur
causative, ut quia pax est quies, ideo in quiete et tranquillitate possunt exerceri opera
pietatis, idest iustitie. || Et ideo alibi dicitur: In tempore vacuitatis, hoc est pacis,
scribe iustitiam quasi diceret, quod tempore belli non poteris. 10

Unde in libro Machabeorum fit oratio, ubi dicitur: Adaperiat Dominus cor
vestrum in lege sua et in preceptis suis et faciat pacem, ut scilicet
subinferret commodius fieri precedentia, si subditum sequeretur, quod est
pax. Salomon pacis tempore dilatavit quasi Phison sapientiam. lob enim
post dira tribulationis certamina moralem illam philosophie sapientiam 15
scripsisse creditur. David post datas victorias psalmorum ymnos in laudem
Dei cecinit. Esdras et Neemias post reversionem in Hierusalem libros suos
commodius ediderunt. Ipse etiam dominus Ihesus Christus remotus a turbis,
quia ubi turba, ibi turbatio, in monte discipulis et in cenaculo ante
passionem spiritualia predicavit. Sed et in signum quietis in studio ipse 20
theologus ewangelista Iohannes super pectus Ihesu salvatoris incumbens,
fluenta ewangelii de ipso dominici pectoris fonte potavit. Necnon etiam

1 Si] S-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xliiii capitulum V3; davor steht capitulum xlv W2,;
davor steht capitulum xlv continet iii particulas. Textus P2. | mitis] mittis V3. | universe]
korrigiert aus unlesbarer Vorlage M4; folgt [particula] ia P2. 2 dicitur hie] hic dicitur W2.
3 michi] nicht in P2. 4 subinfert] subinfertur' P2; folgt ubi W2. | inquit] nicht in P2.
7 Unde... 9 iustitie] nicht in Bo, V3, P2, W2. 9 vacuitatis] nativitatis Bo, V3. 10 quod] quia
M4. 11 Dominus... 12 sua] cor vestrum in lege sua dominus W2. 12 vestrum] nostrum Bo.
14 Phison] Physon V3, W2, M4. | enim] autem P2. 16 datas] habitas P2. 17 Dei] nicht in Bo,
V3, W2. | Hierusalem] lerusalem M4. 19 monte] montem M4.

1 Si... universe] Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 68- 69. Vgl. auch Plin. nat. XI, 10, 20. 3 Quis... 4
requiescam] Ps (G) 54, 7. 4 Ecce... 5 solitudine] Ps (G) 54, 8. 6 Pacis... 7 exercentur] Vgl. Is
32, 17. 9 In... 10 poteris] Vgl. Sir 38, 25. 11 Adaperiat... 12 pacem] Vgl. II Mcc 1, 4.
14 Salomon... sapientiam] Sir 24, 35. Vgl. auch II Sm 22, 37. | lob... 16 creditur] Vgl. lob 7,
11. 16 David... 17 cecinit] Vgl. IIPar 7, 6. 17 Esdras... 18 ediderunt] VglIIEsr 8. 18Ipse...
19 discipulis] Vgl. Mc 5 und Mc 6, 46. 21 super... salvatoris] Vgl. Io 13, 25 und Io 21, 20.
22 Necnon... 800,3 vidisset] Vgl. Apc 1, 9.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften