Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0729
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

724

BUA 11,36

36. Miro modo innocue sunt.
[1] Illum utique apes fidelium imitantes, qui secundum prophetam peccatum
non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Rara res est istis temporibus
etiam in pueris, qui nomine et facie innocentie puritatem ostendunt, puritatis
innocentiam invenire, sed etatem supplente malitia luxuriis in se vires 5
exhauriunt ante tempus. Ideo decus omne deperiit, robur elanguit in adultis.
Facinorosi quique preferunt palmam, virtus abiecta succumbit, Caym in
fratricidiis reviviscit, Abel innocens de novo prosternitur. Non est qui
reputet puritatem et ideo sectator innocentie rarissimus invenitur. Hiis
quidem, si soli essent principes obnoxii seculares, posset utique, sed tamen 10
cum gemitu tollerari. Sed in illis est cum detestatione maxima
conspuendum, qui sunt loco apostolorum dispensatores ecclesie, qui
despectis innocentibus et probatis non ponderant promovere impium, si eum
videant et versutum. Non sic vilis Deo innocentia creditur, qui ab initio
mundi innocentem Enoch a seculo transtulit, Noe iustum servavit, Abraham 15
ampliavit, Esau reprobavit, lacob dilexit, loseph innocuum toti mundo
prefecit. Innocentiam puritatis in matre Christus elegit, in innocentibus
coronavit, in Baptista laudavit, in Iohanne dilexit, in illis, quos vocavit ad se
et complexus est, parvulis commendavit dicens: Sinite parvulos venire ad
me, talium est enim regnum celorum. Et quid dicam? Tempus me potius 20
deseret quam exempla, quoniam quicumque Domino placuerunt, aut per vite
perfectionem post lapsum aut per vite innocentiam ante lapsum aut certe ad
vite puritatem per penitentiam redierunt.

1 Miro] M-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xxxv V3; davor steht capitulum xxxvi W2,;
davor steht capitulum xxxvi continet iiii particulas. Textus P2. | sunt] folgt [particula] ia P2.
2 apes fidelium] nicht in P2. 3 res... temporibus] est istis temporibus res P2. 4 etiam... pueris]
in pueris etiam P2. 7 quique] quoque P2. | preferunt palmam] palmam quoque palmam
preferunt P2. | Caym] Cayn W2, M4; Chaim P2. 8 novo] nocente Bo. 9 et] nicht in M4.
sectator] folgt (getilgt) iustitie P2. | rarissimus] korrigiert aus rarissimis V3; carissimus W2.
10 quidem] qui P2. | principes obnoxii] obnoxii principes Mi. | tamen... 11 cum1] non sine
M4. 11 tollerari] tolerari V3, W2, P2. | Sed] folgt hoc P2. | in] nicht in M4. | est] nicht in V3.
14 et] esse W2. 19 et] nicht in M4. 20 est enim] enim est M4. | me potius] potius me P2.
21 deseret] desereret W2. | Domino] deo P2, M4. | placuerunt] folgt ei placuerunt P2.
22 perfectionem] innocentiam P2. | post] ante P2. | aut1... lapsum2] nicht in V3, Bo; aut per
vite perfectionem post lapsum P2. | certe] nicht in P2. 23 per... redierunt] sine lapsu P2; folgt
[particula] iia P2.

3 nec... eius] Vgl. Is 53, 9. 7 Facinorosi... 8 prosternitur] Vgl. Gn 4, 8. 14 qui... 15 transtulit]
Vgl. Gn 5, 24. 15 Noe... servavit] Vgl. Gn 7, 1. | Abraham... 16 ampliavit] Vgl. Gn 13, 15-16.
16 Esau... dilexit] Vgl. Mal 1, 2 sowie Rm 9, 13. | loseph... 17 prefecit] Vgl. Gn 41, 41.
17 Innocentiam... elegit] Vgl. Mt 2, 11. 18 in1... laudavit] Vgl. Mt 11, 11. 19 Sinite... 20
celorum] Vgl. Mt 19, 14. Vgl. auch Mt 18, 3 undMc 9, 46.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften