Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0461
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

456

BUA 11,22

22. Cum plura genera animalium cupida sint et avara, apum genus
nullis avaritie spurcitiis scatet, sed super beneficium gratulatur.
[1] Et digne quidem, quia avaro secundum verbum sapientis nihil est
scelestius, et hic suppleas: Christiano. Est enim secundum apostolum
avaritia ydolorum servitus, quod est peccatum maximum et Christianis 5
finibus propulsandum.
[2] Hanc avaritiam et philosophi detestantur. Dicit enim Seneca1 in
proverbiis:2 In nullo avarus bonus est, in se pessimus. Cupiditatem effugere,
regnum est vincere. Negandi causa avaro numquam deest. Pecunia, si uti
scias, ancilla est; si nescias, domina. Pecunia non satiat avarum, sed irritat. 10
Quid hac re fieri stultius reputamus? Nihil satis est morituris. Quamdiu satis
tibi nihil fuerit, ipse aliis non satis eris. Resistendum est occupationibus
cupiditatum, nec explicande, sed submovende sunt; si semel intraverint
locum suum alias instituent. Principiis illarum obstemus, melius non
incipient, quam desinent. Nos ceca cupiditas in nocitura, non satiatura 15
precipitat. Quibus si quid satis esse posset, fuisset, qui non cogitamus quam
iocundum sit nihil habere, quam magnificum plenum nec esse ex fortuna
pendere. Discedent aliquando ista insidiosa bona et sperantibus meliora. Si
quid in illis esset solidi aliquando implerent, nunc haurientium sitim
concitant, non extingunt. 20

1 Cum] C-Initiale nicht ausgeführt, davor steht xxi capitulum V3; davor steht capitulum xxiim
W2; davor steht capitulum xxii continet vii particulas. Textus P2. 2 super] semper W2, M4.
gratulatur] folgt [particula] ia P2. 3 nihil] nil M4. 4 scelestius] solestius Bo. 5 et] folgt a P2,
M4. 6 propulsandum] folgt [particula] iia P2. 7 et] nicht in Bo. 8 bonus est] est bonus P2.
effugere] fugere P2; evincere M4. 10 domina] folgt est M4. | satiat] facit M4. 11 fieri
stultius] stultius fieri W2. | Nihil] nilM4. | satis2... 12 nihil] nichil satis tibi P2. 12 non satis]
satis nonP2. 14 suum] nicht in W2. | Principiis] korrigiert aus principis V3. 16 quid] in his
P2. 17 nihil] nil M4. | esse] nicht in Bo, V3, P2. 18 Discedent] discedant P2. | insidiosa
bona] bona insidiosa P2. | et] a P2. | sperantibus] superantibus Bo, V3. 19 implerent] non
perirent M4. | nunc] folgt autem P2. 20 non] nec M4. | extingunt] folgt [particula] iii P2.

1 Cum... 2 gratulatur] Vgl. Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 82 sowie Plin. nat. XI, 10, 25.
3 nihil... 4 scelestius] Sir 10, 9. 5 avaritia... servitus] Eph 5, 5. 8 In... pessimus] Publii. Sent.
234. | Cupiditatem... 9 vincere] Vgl. Publii. Sent. 154. 9 Negandi... deest] Publii. Sent. 386.
Pecunia... 10 domina] Publii. Prov. 47. 10 Pecunia... initat] Vgl. Publii. Prov. 48. 11 Nihil...
morituris] Sen. epist. 120, 17. | Quamdiu... 12 eris] Vgl. Sen. epist. 19, 7. 12 Resistendum...
13 sunt] Vgl. Sen. epist. 72, 3. 14 Principiis... 15 desinent] Sen. epist. 72, 11. 15 Nos... 18
pendere] Vgl. Sen. epist. 15, 9. 18 Discedent... 20 extingunt] Vgl. Sen. epist. 15, 11.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften