Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0029
License: Free access  - all rights reserved
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20
25

24

BUA 1,2

2. Regesplures in uno alveario sepius inchoantur.
[1] Et quidem si tempore apostolorum in primitiva ecclesia secundum quod
Paulus ad Corinthios scribit. Non multi sapientes secundum carnem, non
multi nobiles, non multi potentes. Postea tamen et maxime nunc, ut in
presenti videri potest, multi sapientes, sed heu propter camem, multi nobiles 5
sed in came non mente, multi potentes non ad protegendum sed ad
opprimendum pauperes clericos per ecclesias procreantur. Tales morigeratis
atque spiritualibus viris per suos complices preferuntur. De talibus
Ecclesiastes dicit: vidi servos in equis et principes quasi servos ambulantes
in terra. 10
[2] Si ergo culpabiles sunt, qui litteratos potentes nobiles sine moribus et
carnales morigeratis et spiritualibus viris preferunt: qualiter illi dampnandi
sunt, qui stolidos et ydiotas et sine ullo ingenio naturali eligunt in prelatos.
Nam ingenio callentes et providi semper habiliores sunt ad omnem actum
bonum: dummodo non dominetur malignitas voluntati. Tales enim etiam 15
sine multa scientia litterarum rationis capaces sunt, et ideo facilius a levioris
vite dispendio ad viam stabilem gratie convertuntur. Qui vero ydiote et sine
litteris sunt: rudes intellectu et mentis stoliditate mutabiles vix umquam
flectuntur in bonum, sed de malo in peius facillime divolvuntur. Unde
Seneca1: humilis res stultitia, abiecta, sordida, servilis multis affectibus et 20
sevissimis subiecta eventibus. Horum plures heu in maioribus dignitatibus
constitutos et vidimus et videmus. De illis vero, qui naturali callebant
ingenio, etiam in statu vite levioris electos in regimine probatissimos
vidimus et tanto ferventiores in cura proximorum susceptis officiis
extiterunt, quanto tepidiores a cura propria ante regimen in vanitatibus 25
defluxerunt.

1 Reges] R-Initiale nicht ausgeführt, davor steht secundum capitulum V3; davor steht capitulum
secundum W2; davor steht C. secundum continet v particulas. Textus P2. | inchoantur] folgt
[particula] i P2. 3 Corinthios] Corinthos P2; Corintheos M4. 4 nunc] nicht in M4. 6 in] nicht
in P2. 7 ecclesias] folgt prelati P2. 8 atque] et P2. 10 terra] folgt [particula] ii P2. 11 sunt]
nicht in P2. 15 Tales] folgt (getilgt) eciam W2. 16 rationis] ratione M4. 17 dispendio]
korrigiert aus dispendis V3. 18 sunt] nicht in P2. | rudes] korrigiert zu rude P2. 19 facillime]
facilime Bo, P2. | divolvuntur] devolvuntur V3. 20 affectibus] affectionibus M4.
21 Horum... dignitatibus] Horum heu in maioribus dignitatibus plures P2. 22 et1] nicht in P2.
callebant] callent M4. 24 susceptis] suceptis V3. 26 defluxerunt] folgt [particula] iii P2.

1 Reges... inchoantur] Vgl. Thom. Cantimpr. Ldnr IX, 2, 90 sowie Plin. nat. XI, 16, 50.
3 Non... 4 potentes] Vgl. I Cor 1, 26. 9 vidi... 10 terra] Vgl. Ecl 10, 7. 20 humilis... 21
eventibus] Sen. epist. 3 7, 4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften