Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0539
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

534

BUA 11,29

misericordie sue gloriosa virgo respiciat, et pro tua miseria suum filium
interpellat. Ad huius verba annuit iuvenis et recessit.

Inde post annum contigit patruum videre iuvenem, quem et si promissum
servasset, interrogat. Et ille: Servavi, inquit, et nollem me ullatenus non
servasse. Remissius enim mihi est, quam ante in vanitate mundana. Cui 5
patruus cum gaudio dixit: Ergo et isto sequenti anno servitium tuum Christi
matri in salutationibus duplicabis. Et iuvenis: Fiat, inquit. Exacto autem
secundo anno reversus est ad patruum dicens: lam suffragante matre Christi
omnis vecordia miserrimi mei status evanuit et firmo benefaciendi proposito
voluntatis mee constantia stabilitur. Cui patruus cum lacrimis dixit: 10
Benedicta sit pietatis mater et tibi quoque, karissime, gratias refero, qui
salubri consilio credidisti. Nihil ergo restat, nisi ut anno presenti propositum
tuum fixum experiar et, si dignum invenero, condignas tibi nuptias
procurabo. Tu autem medio tempore auxiliatricem tuam in salutationibus
quinquagene ter sedulus honorabis. Consentit iuvenis, stabilis inventus est et 15
evoluto anno perfecit patruus, quod promisit iuveni, concivit nuptias et
instaurato convivio ex utraque parte conveniunt parentele. Positisque mensis
et lotis manibus, cum iam sponsus et sponsa comesuri pariter consedissent,
ex inopinato memor sponsus nondum se sponsionis debite salutationes illa
die gloriose virgini, occupatus alias, persolvisse, repente surgens susurrat 20
patruo, ut paululum induciet fercula ministranda. Quo annuente solus
iuvenis intrat thalamum, solvit matri Christi quod voverat tanto devotius,
quanto se clementius probaverat exauditum. Nec mora, ubi extremam
salutationem trine quinquagesime iam complevit, apparuit ei gloriosa beata

1 respiciat] korrigiert aus respiceat V3; inspiciat M4.
2 interpellat] korrigiert aus interpellet V3; interpellet P2.
4 ullatenus] nullatenus Bo. 5 servasse] observasse V3.

suum filium] filium suum P2.
huius] huiusmodi Bo, P2.
6 et] in P2. | Christi... 7

salutationibus] in Christi matri salutationibus P2. 7 autem] nicht in M4. 8 secundo anno] anno
secundo P2. | matre] matri M4. 9 vecordia] vecorcordia V3. | mei] nicht in W2.
14 auxiliatricem tuam] tuam auxiliatricem W2. 15 quinquagene] quinquagesime Bo, V3, W2,
P2. | ter] tertie Bo, V3, W2, M4; nicht in P2; emendiert nach Randvermerk bei Coivi 627. | et]
nicht in P2. 16 evoluto]/ö/gt igitur P2. | perfecit] nicht in P2. | concivit nuptias] concivit Bo;
construit nuptias W2; conquisivit nuptias P2. 17 instaurato] instaur ate W2. | Positisque] positis
itaque P2. 18 comesuri] commesuri, korrigiert aus commessuri Bo; comesturi W2, M4.
19 inopinato] opinato M4. | nondum] nundum Bo, V3. | sponsionis] korrigiert aus pensionis
Bo; pensionis W2. 20 gloriose] gloriosissime M4. 22 thalamum] korrigiert aus thalama Bo.
solvit... Christi] mater Christi solvit P2. | devotius] korrigiert aus devotus V3. 24 trine
quinquagesime] trine quinquagene Bo, V3; tertie quinquagene M4. | beata] nicht in P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften