Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0615
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

610

BUA 11,30

[4] Sed et aliam per idem fere tempus audivi, que cum multis lacrimis mihi
confessa est, se in consimili vitio polluentem audisse vocem demonis et
dixisse: Age, misera, age, quod agis, bene tibi solvetur in proximo, quod
nunc facis. Nec multo post, ubi mulier confessa est et a peccato resiliit, ex
timore maximo mortem incurrit et quod hic per penitentiam non explevit, in 5
purgatorio diris penis exsolvit.

[5] Richarda quedam huius vitii, ut mihi certissime relatum est,
nefandissima vetula fuit, que multis annis in monasterio degens nihil tamen
religionis in eo consecuta est aut virtutis, immo tanto erat deterior, quanto
magis professa fuerat sanctitatem. Mortua ergo in claustro sepulta est. Nec 10
mora sequenti nocte scropha nigerrima cum porcellis septem coloris
eiusdem manifeste visa est intrare claustrum, vetulam sepultam effodere et
membratim corpus miserabile effodere et laniare et viscera eius longo tractu
per claustri ambitum dissipare. Quo facto, cum porcellis scropha disparuit et
post se feda vestigia dereliquit. Et notandum valde ac mirandum est, quod 15
nonnulle ex monialibus claustri scropham cum porcellis videre non poterant,
sed grunnitum eorum clarius audiebant. Certum quidem est, quorundam
oculos minus esse habiles demonum fantasmata cernere, aliquorum vero
natura perlucidos, ut eis possint demones assumptis corporibus non latere.

[6] Venerabilis Bonefatius quondam Lausanensis episcopus, tunc rector in 20
theologia Parisius,5 mihi tunc et multis aliis retulit quendam clericum se in

1 fere tempus] tempus fere M4. | mihi] nicht in M4. 2 audisse] audivit etiam M4. | et] nicht in
M4. | et... 3 dixisse] sibi dicentem P2. 4 ubi] nicht in Bo. | est] nicht in W2. 5 quod] quod
hoc V3; quod hic W2, P2, M4. | explevit] implevit P2. 6 exsolvit] exolvit M4; folgt [particula]
va/'2. 7 Richarda] Ricarda P2. | vitii] folgt conscia Bo. 8 tamen] nicht in P2. 9 tanto] tanta
M4. | quanto] korrigiert aus quanta P2. 10 est] nicht in W2. 12 intrare claustrum] claustrum
intrare P2. | vetulam sepultam] sepultamque vetulam P2. 13 membratim] folgt eius P2.
effodere et] nicht in W2, P2, M4. | et1 2... tractu] longoque tractu eius viscera P2. 14 porcellis]
korrigiert aus procellis M4. 15 dereliquit] folgt [particula] via P2. | Et... est] et notandum ac
mirandum valde est W2. | ac]etA77. 16 porcellis] korrigiert aus procellis M4. 17 grunnitum]
grunitum Bo; grinnitum M4. 18 habiles] abiles W2, M4. 19 possint... latere] non possint
demones assumptis corporibus latere M4. | latere] folgt [particula] viia P2. 20 Bonefatius]
Bonifacius M4. | quondam] condam V3. | Lausanensis] Lausonensis W2, P2; Lausenensis
M4. | tune] nunc P2; cumM4. 21 Parisius5] /oZg/ esset M4.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften