Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0637
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

632

BUA 11,30

[26] Quod autem arcendus est animus a cogitatione, philosophus eleganter
ostendit dicens: Non cito ruina perit, nisi qui ruinam timet. Nullus maior est
questus, quam coherceas animum, ante quam capiatur. Penes enim animum
est effugere sive capi. Et hoc plane probatur sic: Omne peccatum actio,
omnis enim actio voluntatis, ergo omne peccatum voluntarium. Obmitte 5
ergo excusationem, quia nemo peccat invitus. Sunt quorum corpus innoxium
est, et in mille facinorum furias mens vitiosa discurrit. Nihil peccant oculi, si
occulte animus imperet.

[27] Quanti autem mali sit cogitationes fovere perversas et per eas allici ad
consensum, sub exemplo ponimus evidenti. Vidi virum in Brabantie 10
partibus decore virtutis et forma conspicuum, quem iuvenem puella
lasciviens impetebat. Nefas autem ducens iuvenis virginem deflorare
stuprum renuit et aufugit et in conspectu familie domus quasi tutus a puella
resedit. Quem illa inverecundius insecuta super eius genua se locavit et dato
gravi suspirio animam miseram eversis luminibus exalavit. Quem virum 15
graviter contristatum quasi reum mortis subite in puella, prout potui,
confortavi et eius constantiam ac rectum Dei iudicium in defuncta, sicut
debui, collaudavi.

[28] Secunda via ad fornicationem est luxus oculorum in visu. Quod lob
evidenter conqueritur dicens: Animam meam depredatus est oculus meus. 20

1 arcendus] artandus M4. | est] sit P2. | a] nicht in V3. | cogitatione] folgt mala P2. 2 ruina
perit] ruinam patitur P2. | nisi] nicht in P2. | maior] magior M4. 3 coherceas animum] cor
arceas Bo, V3, W2, M4. | Penes] penas M4. | animum2] animam M4. 5 enim] autem P2, M4.
6 ergo] igitur W2, P2. | Sunt] sicut M4. 7 furias] fines Bo, P2. | vitiosa] vitiorum M4. | si]
sed W2. 8 occulte animus] occulte aminus V3; oculis animus W2, M4; non oculis mens P2.
imperet] folgt [particula] xxix P2. 9 Quanti] quantum P2. | mali] malum P2. | cogitationes
fovere] fovere cogitationes P2. | ad]perA77. 11 puella] puellam M4. 12 ducens] dicens V3.
13 renuit] rennuit W2, M4. | et aufugit] nicht in M4. | tutus] totus M4. 14 inverecundius]
verecundius M4. 16 mortis subite] subite mortis P2; mortis subire M4. 18 collaudavi] folgt
(von anderer Hand nachträglich eingefügt) secunda via luxus oculorum N 3, folgt [particula] xxx
P2.
2 Non... timet] Vgl. Publil. Senf. 380. | Nullus... 3 capiatur] Vgl. Publii. Senf. 381. 4 Omne...
6 invitus] Vgl. Publil. Prov. 19-22. 7 Nihil... 8 imperet] Vgl. Publil. Sent. 378. 20 Animam...
meus] Vgl. Lam 3,51.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften