Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0673
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20

668

BUA 11,30

[48] Quid in ordine aliorum religiosorum fiat, ignoro, nec enim meum est
iudicare, si scirem. De fratrum predicatorum ordine, ut pote magis familiari
mihi et cognito, scio omnes fere, quos in scandalum sancti ordinis cecidisse
cognovi, quasi irreparabiliter corruisse. Credo tamen usque in hodiernam
diem, qua presens scribo, unum esse inter ordines istum, quem dominus 5
Ihesus Christus sua pietate et gratia mitius custodivit, sicut ipse expertus
sum, qui a triginta annis in diversis regionibus vices episcoporum
confessiones audiens exsequebar.36

[49] Quinta via ad fornicationem est luxus in osculo. Quod Salomon in
proverbiis insinuans de muliere garrula et vaga: Apprehensum, inquit, 10
juvenem osculatur. Ratio huius est quod luxuria per osculum incitatur, quia
in osculantibus convenientia partium fit et animales spiritus coniunguntur.
Unde Aristotiles37 dicit, quod equi ante coitum conspirant anelitu et per hoc
ad luxuriam provocantur. Quomodo hoc verum sit, illi maxime conscii sunt,
qui confessiones audiunt illius generis mulierum, quas nolo propter 15
scandalum ex habitu propalare.

[50] Quanta enim ex osculis enormitas feditatum eveniat, nolo detegere
nescientibus, ne nitantur invetitum et a dyabolo gravius attemptentur. Hinc
forte dicis: Nulla prorsus in osculis libidine moveor, sed Deum in virgine
veneror et presentia eius inhabitatoris afficior. O nequissime mentiens, qui 20
hec dicis. Audi, quid dicat Christus, qui falli non potest nec fallere. Spiritus
est Deus et eos, qui adorant, in spiritu et veritate oportet adorare. Quid
ergo dicis Deum per osculum in virgine venerari? Esto! Ponamus te in

1 ordine] ordinibus W2, M4. | fiat] agatur M4. | nec] neque P2. | est] nicht in P2. 2 familiari]
famulari W2. 3 cecidisse] occidisse Bo. 4 hodiernam] hodiernum V3, P2, M4. 5 qua] quo P2,
M4. | presens] folgt opusculum P2. | unum... istum] istum unum esse inter ordines P2. 6 et
gratia] nicht in P2. 7 triginta] trigrinta M4. 8 exsequebar36] exequebar V3, W2, M4; folgt
[particula] 1 P2. 11 Ratio] responsio Bo. | huius] folgt modi V3. 13 conspirant anelitu]
anhelitum conspirant M4. 16 propalare] folgt [particula] lia P2. 17 enim] autem P2.
enormitas feditatum] feditatum enormitas P2. 18 ne] ut W2. | nitantur] nitantur Bo; korrigiert
aus nitantu P2; ducatur A77. | invetitum] korrigiert aus invetum Bo. | dyabolo] folgt magis et
M4. | Hinc... 16 dicis] hinc forte dicet aliquis Bo, V3; forte dicis P2. 19 in2] de Bo. | virgine]
folgt (getilgt) moveor W2. 20 inhabitatoris] inhabitoris P2; habitatoris M4. | afficior] efficior
M4. 21 hec] hoc V3, W2,M4. | dicis] folgt nulla P2.

10 Apprehensum... 8 osculatur] Vgl. Prv 7, 13. 13 quod... 11 provocantur] Vgl. Arist. hist. 5,
14, 545a6-15, l. 327-334 (TranslatioMorbeka). 21 Spiritus... 19 adorare] Io 4, 24.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften