Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0813
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

808

BUA 11,46

illuminatio mentis, integratio vera et quies a tumultibus iocundissime
serenata.
[4] Vidi adolescentem in partibus Gallie in ordine regulari. Hic scientie
tenuissime fuit et ebes ingenio. Instanter tamen posuit animum ad
discendum et studio scripturarum devotius incumbebat. Habebat autem 5
consuetudinem, ut eo revelante cognovi, quod semper omni vespere post
sedulam orationem totius diurni studii memor esset et sic se in lectulo
deponebat. Huic mox, ut nole sonum in excitatione fratrum de nocte aure
captabat, illa extrema recordatio lectionis, cum qua vespere obdormierat, ei
in memoriam veniebat et cum illa ad chorum ad matutinas pergens clausis 10
oculis stabat. Apparebat autem ei quasi amplium, altum, longum et
pulcherrimum palatium tota series scripturarum et eam illa in hora ita
perfectissime intelligebat, ut nulla ei etiam difficilimarum questionum
insolubilis videretur, sed omnia occulta scripture quasi quinque digitos in
manu lucidissime discernebat. Si quando vero vel ad ictum oculi oculos 15
aperiret, visio fugiebat, nec minime particule visionis ipsius, nisi
superficialiter tantum memor esse poterat, reclusis autem oculis visio
repente redibat. Et erat illud in hac visione supra modum mirabile, quod eo
psallente cum ceteris, in nullo penitus, vel contemplatione vel eius
anuniranda dulcedine frustrabatur, sed dividebatur quodam modo et 20
psallentis et contemplantis intentio et utriusque fructu inestimabiliter
fruebatur. Et hoc est, quod philosophus insinuat dicens: Utinam
quemadmodum universa mundi facies in conspectu nostrum venit, ita
philosophia nobis tota posset occurrere. Pulcherrimum mundo spectaculum
exhiberet, profecto enim omnes mortales in ammirationem sui raperet et 25
derelictis hiis, que veri ignorantia magna credimus, paulatim per partes in
cognitionem totalis veritatis facilius duceremur.

1 mentis] folgt est W2, M4. 2 serenata] servata P2; folgt [particula] iiiia P2. 3 Hic] qui licet
P2. 4 fuit] fuerit P2. 5 et] folgt sic P2. | devotius] nicht in P2. 7 diurni] diviniM4. | se...
lectulo] in lectulum se P2. | lectulo] folgt (getilgt) ponebat W2. 8 Huic] hinc W2, M4. | nole]
more M4. | sonum] signum P2; senum M4. | aure] ante Bo, V3, P2. 10 cum... pergens]
pergens ad matutinas cum illa in choro P2. 11 longum] longnum M4. 12 illa] illo M4.
14 occulta scripture] scripture occulte P2; occulta scripturarum M4. 15 vel] nicht in M4.
17 autem] aut W2. 18 supra modum] nicht in P2. 20 dividebatur] videbatur P2. 21 fructu]
fructus Bo, V3. 23 conspectu] conspectum M4. | nostrum] nostro P2. | venit] veniret M4.
24 nobis] vobis Bo. | occurrere] folgt (nachträglich eingefügt) ut V3. | Pulcherrimum] folgt
enim P2. | mundo] mundi P2. 25 ammirationem] admiratione M4. 26 ignorantia]
ignorantiam P2. | magna] magnam P2. 27 duceremur] folgt [particula] via P2.

22 Utinam... 26 credimus] Vgl. Sen. epist. 89, 1.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften