Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0819
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

814

BUA 11,47

[3] Sed et quidam nostro tempore in urbe Antverpiensi Brabantie super
maritima Guille Imus Cornelius nomine3 supra modum irrationabili heresi
scindere dominicam fidei tunicam est conatus. Hic quidem in ypocrisi et
simulatione diutius conversatus, prebende beneficium quasi sub pretextu
perfecte paupertatis dimisit et tamen luxurie deditus erat totus. Dicebat 5
autem sicut rubiginem igne, sic omne peccatum paupertate consumi et ante
Dei oculos adnullari, meliorem esse publicam meretricem pauperem quam
aliquem iustum perfectissime continentem, aliquid in sui subsidium
retinentem et propter hoc omnes prorsus religiosos esse dampnatos. Quod
autem dicebat pauperi luxuriam non esse peccatum, blasphemia maxima 10
fuit, quasi esse vellet iniustior iustissimus Deus illis, quibus ipse precepit:
Non misereberis in iudicio pauperis.

De isto autem certissima relatione didicimus, quod cum defuncto eo atque in
ecclesia beate virginis4 cum honore sepulto quidam die tertia ipsam
ecclesiam introisset, vidit corporalibus oculis sepulchrum dicti Willelmi 15
Cornelii vacuum et apertum, manifestissima significatione presagiens future
dampnationis eventum. Nam post annos quatuor cognita et denudata ac
probata nequissime heresis illius malitia per venerabilem patrem nostrum
Nicholaum, Cameracensem episcopum,5 cadaver eius de sepulcro quasi
stirps inutilis secundum Ysaiam loquentem de Nabugodonosor proiectum 20
est et combustum.

1 quidam] quidem W2. | Antverpiensi] Antiweipiensi V3; Antwerpiensi W2; Antveplensi P2;
Aucupiensis M4. 2 Guillelmus] Guillermus Bo; Wilhelmus M4. | supra modum] super modus
Bo. | supra... heresi] heresi supra modum irrationabili P2. 3 dominicam... conatus] tunicam
dominicam fidei conatus est P2. | in] nicht in M4. 5 perfecte paupertatis] paupertatis perfecte
M4. | dimisit] divisit Bo. | deditus... totus] totus erat deditus P2. 7 quam... 9 retinentem]
quam sit aliquis castus perfectissime continens dum tamen aliquid in sui retineat subsidium P2.
10 blasphemia... 11 fuit] maxima erat blasphemia P2. 11 iniustior] iustior V3. 14 ipsam]
eandem P2. 15 Willelmi] Willermi Bo; Guillelmi W2; Guillermi P2; Wilhelmi M4. 17 et
denudata] ac denudata W2; denudataque P2. | ac] atque W2. 19 Nicholaum] Nicolaum M4.
quasi] quo M4. 20 stirps] stirs Bo. | Nabugodonosor] Nabugodonozor W2; Nabuchodonosor
M4; folgt sepultum erat M4. 21 combustum] folgt [particula] iiiia P2.

12 Non... pauperis] Vgl. Ex 23, 3. 19 cadaver... 21 combustum] Vgl. Is 14, 19.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften