Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Editor]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0945
License: Free access  - all rights reserved
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
5
10
15
20

940

BUA 11,53

scilicet. Lacrime enim temperant calorem ignis purgatorii. Si autem lacrimas
alias immoderatas pro mortuo fleveris, inanes sunt, et nullum refrigerium
pre stant.
[17] Matris relatione didici, quod narro. Avia mea filium primogenitum
habuit indole insigni et decore precipuum, quo mortuo inconsolabiliter 5
doluit, nec forte sine presagio futuri mali. Nam post illum alium habuit, qui
|| et si insignis militia luerit, et || pompa vanitatis illectus dilapidator paterne
hereditatis prodigalissimus fuit. Matre ergo, ut dictum est, primogenitum
inconsolabiliter lamentante, apparuerunt ei iuvenes in via quadam, ut visum
est ei, cum ingenti gaudio gradientes. Cumque memor filii eum inter illos 10
non esse videret et fleret, ecce post alios filium lento gradu subsequentem
agnovit, cui mater cum gravi clamore dixit: Et quid est, fili, quod solus et
non cum aliis graderis retardatus? Cui ille in toga laterali magnum aque
pondus ostendens: Ecce, inquit, mater, lacrime, quas pro me inaniter
effudisti, quarum pondere ab aliorum prosecutione retardor. Ad Deum ergo 15
lacrimas commutabis et in presentia sacrificii corporis Christi cum
elemosinis pauperum pro me cor pium et devotum effundas, et tunc
liberabor ab incommodo, quo nunc gravor. Nota tunc, lector, dispensatione
divina vel ad consolationem vel ad correctionem matris se dixisse mortuum
iuvenem inanibus lacrimis a comitatu sodalium retardatum, quia meritis 20
quidem viventium defunctorum anime adiuvari possunt, sed nullis prorsus
de meritis impediri.

1 lacrimas... 2 alias] alias lacrimas P2. 3 prestant] folgt [particula] xvii P2. 4 nano] narrabo
M4. | Avia] avis Bo. 5 insigni] insignem V3. | et] mM4. 6 nec] ne Bo. 7 et1... et2] nicht in
Bo, V3, P2. | pompa... illectus] nicht in M4. | dilapidator] folgt tamen W2, M4.
8 primogenitum] pro primogenito M4. 16 sacrificii] sacri M4. 18 tune] nunc V3; tamen W2,
M4. 19 conectionem] coneptionem W2. | mortuum... 20 iuvenem] iuvenem mortuum P2.
21 nullis] non P2. 22 impediri] folgt [particula] xviii P2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften