Metadaten

Thomas; Burkhardt, Julia [Hrsg.]
Von Bienen lernen: das "Bonum universale de apibus" des Thomas von Cantimpré als Gemeinschaftsentwurf : Analyse, Edition, Übersetzung, Kommentar (Teilband 2): Analyse, Edition, Übersetzung und Kommentar — Regensburg: Schnell + Steiner, 2020

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53742#0949
Lizenz: Freier Zugang - alle Rechte vorbehalten
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
5
10
15
20
25

944

BUA 11,53

reddo tibi, et pro me misericordissimo Domino gratias age, quia iam a penis
erectus ad gloriam transeo sempiternam. Nec mireris lector, quia ab illis
audivi, qui interfuerunt diutino languori eius et morti, quod omni die
sacerdotibus Christi dorsum suum tradidit flagellandum et eius contritio
tanta fuit, ut ille, cuius superius fecimus mentionem, vere dignus Conradus 5
Hildensensis episcopus,30 testaretur, vix se posse credere, quod Ottho
imperator post tantam contritionis penitentiam vel ad horam post mortem
purgatorium sustineret.
[20] Tertium suffragium defunctorum est ieiunium. Unde David ieiunavit
usque ad solis occasum mortuo Abner: Et tu similiter super mortuum tuum 10
quousque fervorem vindicte Dei, qui sol iustitie dicitur, senseris mitigatum.
[21] In villa prope Lovanium, opido Brabantie, iuvenis quidam dissolutus et
levis languore decubuit. Rogatu ergo matris Lambertus presbiter
leprosorum, vir pius et zelator maximus animarum, venit ad iuvenem et eum
ad confessionem peccatorum et penitentiam sedulus invitavit. Quo mox in 15
multa valde contritione confesso et non multo post mortuo, mater pro eo
continuavit interpolate ieiunia et usque ad quinque annos quasi
irremediabilibus lacrimis protelavit. Ergo ut ipsum tempus expletum est, die
quodam dominico dictus Lambertus presbiter mortuus est et sepultus.
Sequenti autem quinta feria predictus iuvenis manifeste apparuit matri sue 20
dicens: Ecce nunc, mater karissima, adiutorio tuo ad requiem transeo de
gravissimis penis, quas pertuli pro peccatis et mecum dominus Lambertus
presbiter, qui me ad confessionem et cognitionem peccatorum meorum
salubriter provocavit, pro quo et aliis multis, quos ad penitentiam salutis
adduxit, multa mercede cumulabitur premiorum. Vide ergo, lector, quante 25

2 erectus] ereptus W2, P2, M4; folgt sum et P2. 3 languori] langori W2, P2. 5 Conradus]
Conrardus V3, P2; Corradus M4. 6 Hildensensis] Hyldensemensis W2; Hildesemensis P2;
I IiIdemensis A77. | Ottho] Otho P2; Otto M4. 8 sustineret] folgt [particula] xx P2. 10 Et]
nicht in W2. 11 vindicte] folgt filii P2. | mitigatum] folgt [particula] xxi P2. 12 villa...
Brabantie] villa prope Lovanium opidum Brabancie W2; opido quodam Brabancie prope
Lovanium P2; vila prope opidum Lovanio Brabancie M4. 13 levis] lenis Bo. | languore]
langore W2, P2. | Lambertus] Lampertus M4. 14 iuvenem] eum W2. 16 multo] nicht in W2.
17 continuavit] korrigiert aus continuatevit P2; continuat M4. | quinque] v P2. 18 expletum]
impletum P2. 19 Lambertus] Lampertus M4. | presbiter] nicht in P2. 20 autem] nicht in P2.
manifeste... 21 dicens] matri sue apparuit dicens M4. 22 Lambertus] Lampertus M4.
23 confessionem... cognitionem] cognitionem et confessionem P2. 24 et] nicht in V3.

9 Unde... 10 Abner] Vgl. II Sm 3, 35. 11 qui... dicitur] Mal 4, 2.
 
Annotationen
© Heidelberger Akademie der Wissenschaften